라틴어 문장 검색

"verba togae sequeris iunctura callidus acri, ore teres modico, pallentis radere mores doctus et ingenuo culpam deligere ludo."
(페르시우스, 풍자, satire 56)
Ego porro illius semita feci viam, Et cogitavi plura quam reliquerat, In calamitatem deligens quaedam meam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.15)
Et sane de posteris et his pluribus cogitanti, hic quoque in condicionibus deligendis ponendus est calculus.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 9:4)
Senties quod ego, cum orationes eius in manus sumpseris, quas facile cuilibet veterum, quorum est aemulus, comparabis.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 3:1)
In summa non facile quemquam ex istis qui sapientiae studium habitu corporis praeferunt, huic viro comparabis.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 6:1)
Porro ita natura comparatum est, ut ea quae scripsimus cum labore, cum labore etiam audiri putemus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 5:2)
Est enim ita comparatum ut antiquiora beneficia subvertas, nisi illa posterioribus cumules.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 6:2)
Itaque soleo ridere cum me quidam studiosum vocant, qui si comparer illi sum desidiosissimus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 19:1)
in hoc vero minima, si ceteris virtutibus comparentur, quibus meruit, ut a C. Musonio ex omnibus omnium ordinum assectatoribus gener assumeretur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 7:2)
totos dat tetricae dies Minervae, dum centum studet auribus virorum hoc, quod saecula posterique possint Arpinis quoque comparare chartis.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 5:3)
Est enim ita natura comparatum, ut nihil aeque amorem incitet et accendat quam carendi metus;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 5:1)
paravit amicos, quos paraverat coluit, me certe, ut primum sibi iudicare permisit, ad amorem imitationemque delegit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 5:2)
Proinde si paenitet te Italicorum praediorum, hoc vendendi tempus tam hercule quam in provinciis comparandi, dum idem candidati illic vendunt ut hic emant.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 19 6:1)
Oportet tamen eos qui puniunt et qui relegant, absolventibus primum, mox inter se comparari.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 21:4)
Ad quae noscenda iter ingredi, transmittere mare solemus, ea sub oculis posita neglegimus, seu quia ita natura comparatum, ut proximorum incuriosi longinqua sectemur, seu quod omnium rerum cupido languescit, cum facilis occasio, seu quod differimus tamquam saepe visuri, quod datur videre quotiens velis cernere.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION