라틴어 문장 검색

vide ne, dum pudet te parum optimatem esse, parum diligenter quid optimum sit eligas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 16 2:3)
quod si te aut voces optimatium commovent aut non nullorum hominum insolentiam et iactationem ferre non potes, eligas censeo aliquod oppidum vacuum a bello, dum haec decernuntur ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 16 5:2)
adiunxi haec in loco eligendo, flumen oppositum ut haberem, in quo mora transitus esset, Vocontii sub manu ut essent, per quorum loca fideliter mihi pateret iter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 23 2:2)
quam potissimum sententiam [melius] eliget disciplinam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 156:5)
etsi quamcumque eliget insipiens eliget;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 156:6)
Ex is eliget vester sapiens unum aliquem credo quem sequatur, ceteri tot viri et tanti repudiati ab eo condemnatique discedent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 158:16)
ante fundum Clodi quo in fundo propter insanas illas substructiones facile hominum mille versabatur valentium, edito adversarii atque excelso loco superiorem se fore putabat Milo, et ob eam rem eum locum ad pugnam potissimum elegerat, an in eo loco est potius exspectatus ab eo qui ipsius loci spe facere impetum cogitarat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 1:3)
adducit iste interea in saltum homines electos maximis animis et viribus et eis arma quae cuique habilia atque apta essent comparat, prorsus ut quivis intellegeret non eos ad rem rusticam, verum ad caedem ac pugnam comparari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 1:2)
quod ergo eo animo factum est ut homines unum in locum convenirent, ut arma caperent, ut certo consilio certum in locum proficiscerentur, ut idoneum tempus eligerent, ut caedem facerent, id si voluerunt et cogitarunt et perfecerunt, potestis eam voluntatem, id consilium, id factum a dolo malo seiungere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 10장 2:8)
tempus ad insidiandum atque celandum idoneum eligunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 14장 2:6)
Vtrumlibet elige;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 1:2)
quotiens ille tibi potestatem optionemque facturus sit ut eligas utrum velis - factum esse necne, verum esse an falsum - utrum dixeris, id contra te futurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 14장 1:2)
video esse necesse alterutrum, sed ego tecum in eo non pugnabo quo minus utrum velis eligas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 18장 1:5)
nam sic ut in epularum apparatu a magnificentia recedens non se parcum solum sed etiam elegantem videri volet, et eliget quibus utatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 1:2)
nam et verba eligebant et sententias gravis et suavis reperiebant, sed eas aut vinciebant aut explebant parum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION