라틴어 문장 검색

dissimulate tamen, nec prima fronte rapaces este:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 116:5)
ille feram movisse ratus, iuvenaliter artus corripit, in dextra tela fuere manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 152:3)
simplex minimique laboris, cum iacet in dextrum semisupina latus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 163:3)
talis apud Troiam Danais pro navibus Aiax dicitur Hectoreas sustinuisse faces, ut propius ventum est admotaque dextera dextrae, resque fero potuit comminus ense geri, dicere difficile est quid Mars tuus egerit illic, quotque neci dederis quosque quibusque modis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 714)
ipse quoque, ut titulum chartae de fronte revellas, quod sit opus, videor dicere posse, tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 135)
et Marius scripti dexter in omne genus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 169)
officioque, levem non aversatus honorem, en tibi devoto numine dexter ades.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권2)
Iane biceps, anni tacite labentis origo, solus de superis qui tua terga vides, dexter ades ducibus, quorum secura labore otia terra ferax, otia pontus habet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권33)
dexter ades patribusque tuis populoque Quirini, et resera nutu candida templa tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권34)
"omnis habet geminas, hinc atque hinc, ianua frontis, e quibus haec populum spectat, at illa larem;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권69)
utque erat, immissis puppem stetit ante capillis continuitque manum torva regentis iter, et procul in dextram tendens sua bracchia ripam pinea non sano ter pede texta ferit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권282)
tura, sacerdotes, pacalibus addite flammis, albaque percussa victima fronte cadat, utque domus, quae praestat eam, cum pace perennet ad pia propensos vota rogate deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권403)
sic posita dixit mihi casside Mavors, sed tamen in dextra missilis hasta fuit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권87)
saepe potens voti, frontem redimita coronis, femina lucentes portat ab urbe faces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권143)
at idem frontem dilectae laedere parcit ovis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권72)

SEARCH

MENU NAVIGATION