라틴어 문장 검색

speluncam Dido dux et Troianus eandem devenient;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 5:13)
Speluncam Dido dux et Troianus eandem deveniunt:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 7:5)
neque enim specie famave movetur, nec iam furtivum Dido meditatur amorem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 7:9)
venisse Aenean, Troiano sanguine cretum, cui se pulchra viro dignetur iungere Dido;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 8:8)
atque illi stellatus iaspide fulva ensis erat, Tyrioque ardebat murice laena demissa ex umeris, dives quae munera Dido fecerat, et tenui telas discreverat auro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:14)
sese interea, quando optuma Dido nesciat et tantos rumpi non speret amores, temptaturum aditus, et quae mollissima fandi tempora, quis rebus dexter modus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 12:9)
Nec te noster amor, nec te data dextera quondam, nec moritura tenet crudeli funere Dido?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 13:7)
Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt, supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido saepe vocaturum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 15:18)
Quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 16:11)
Tum vero infelix fatis exterrita Dido mortem orat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 19:1)
Infelix Dido, nunc te facta impia tangunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 25:7)
At trepida, et coeptis immanibus effera Dido, sanguineam volvens aciem, maculisque trementis interfusa genas, et pallida morte futura, interiora domus inrumpit limina, et altos conscendit furibunda rogos, ensemque recludit Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 26:11)
Tum vero exarsit iuveni dolor ossibus ingens, nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten, oblitus decorisque sui sociumque salutis, in mare praecipitem puppi deturbat ab alta;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 8:17)
tum duo Trinacrii iuvenes, Helymus Panopesque, adsueti silvis, comites senioris Acestae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 12:7)
Hoc iuvenem egregium praestanti munere donat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 14:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION