라틴어 문장 검색

Celerius tamen etiam panis mandendus quam uinum gustandum, siquidem huius usus praecipue periculosus ideoque in longius tempus differendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 6:6)
Potionis quam minimum esse conuenit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 3:3)
Dandae uero sorbitiones sunt, omnesque cibi et calidi et qui non multum alant, ei fere qui pulmonis quoque dolori conueniunt, praeterque eos, qui urinam mouent, potionesque ad id efficaces.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 3:1)
acida autem maxime conueniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 1:11)
Illud ante omnia scire conuenit, quod omnes medicinae partes ita innexae sunt, ut ex toto separari non possint sed ab eo nomen trahant, a quo plurimum petunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 머리말 2:4)
si qua singulis uel etiam paruis adcommodata sunt, in ipsorum locum differam.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 3:1)
Malagmata uero atque emplastra pastillique, quos trochiscos Graeci uocant, cum plurima eadem habeant, differunt eo, quod malagmata maxime ex odoribus eorumque etiam surculis, emplastra pastillique magis ex quibusdam metallicis fiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 4:1)
Maximeque neruis et articulis malagma conuenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 30:1)
Praeterea sunt quaedam generis eiusdem, quae, quia capitibus fractis maxime conueniunt, cephalica a Graecis nominantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 8:1)
Ego dilatis iis, quae praecipue scalpellum et manum postulant, nunc de is dicam, quae maxime medicamentis egent.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 2:2)
Sed ut haec prudenti uiro conueniunt, sic rursus histrionis est paruam rem adtollere, quo plus praestitisse uideatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 4:1)
modo tamen conuenire et magnitudini uulneris et tempori debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 29:3)
Alioqui uolnus interius ea uictus ratio eaque medicamenta sanabunt, quae cuique uisceri conuenire superiore libro posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 44:5)
Minimeque ambulatio conuenit femine aut crure aut pede laborante.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 54:7)
Priori rei Philocratis, huic Hecataei emplastrum maxime conuenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 76:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION