라틴어 문장 검색

sed quia difficile est temperamentum, quidquid aequo plus futurum est, in partem humaniorem praeponderet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 13:6)
Et nescio, an nemo ad dandam veniam difficilior sit, quam qui illam petere saepius meruit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 34:3)
difficilius est enim moderari, ubi dolori debetur ultio, quam ubi exemplo.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 122:3)
Itaque loquax et in contumelias praefectorum ingeniosa provincia, in qua etiam qui vitaverunt culpam non effugerunt infamiam, velut unicum sanctitatis exemplum suspexit et, quod illi difficillimum est, cui etiam periculosi sales placent, omnem verborum licentiam continuit et hodie similem illi, quamvis numquam speret, semper optat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 137:2)
nihil est enim difficilius quam magno dolori paria verba reperire.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 17:4)
Difficile est quidem, ut ad haec hilariora studia tam vehementer perculsus animus tam cito possit accedere ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 44:2)
Agedum illa, quae multo ingenii tui labore celebrata sunt, in manus sume utriuslibet auctoris carmina, quae tu ita resolvisti, ut quamvis structura illorum recesserit, permaneat tamen gratia - sic enim illa ex alia lingua in aliam transtulisti, ut, quod difficillimum erat, omnes virtutes in alienam te orationem secutae sint :
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 68:1)
Deinde oro atque obsecro, ne te difficilem amicis et intractabilem praestes.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 26:1)
Quid nunc te per innumerabilia magnorum virorum exempla ducam et quaeram miseros, quasi non difficilius sit invenire felices ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 77:1)
vivacior est, qui cum lenta ac difficili materia commissus fumoque demersus ex sordido lucet ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 141:1)
" Rem difficilem optas humano generi, innocentiam ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 17:4)
Cetera, quae pluribus apud Graecos nominibus in species iram distinguunt, quia apud nos vocabula sua non habent, praeteribo, etiam si amarum nos acerbumque dicimus, nec minus stomachosum, rabiosum, clamosum, difficilem, asperum, quae omnia irarum differentiae sunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 26:1)
Nam si coepit ferre transversos, difficilis ad salutem recursus est, quoniam nihil rationis est, ubi semel adfectus inductus est ius- que illi aliquod voluntate nostra datum est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 44:2)
" Atqui nihil est tam difficile et arduum quod non humana mens vincat et in familiaritatem perducat adsidua meditatio, nullique sunt tam feri et sui iuris adfectus, ut non disciplina perdomentur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 66:2)
Mille sunt alia, in quibus pertinacia impedimentum omne transcendit ostenditque nihil esse difficile cuius sibi ipsa mens patientiam indiceret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 68:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION