라틴어 문장 검색

Hoc modo hanc causam disceptari oportet, non ab atomis errantibus et de via declinantibus petere praesidium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 67:1)
quo plebiscito decreta a senatu est consuli quaestio Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 69:3)
At tu eadem ista dic in iudicio aut, si coronam times, dic in senatu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 95:5)
at vero illa, quae Peripatetici, quae Stoici dicunt, semper tibi in ore sunt in iudiciis, in senatu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 98:6)
mihi quidem eae verae videntur opiniones, quae honestae, quae laudabiles, quae gloriosae, quae in senatu, quae apud populum, quae in omni coetu concilioque profitendae sint, ne id non pudeat sentire, quod pudeat dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 100:6)
erat enim, ut scis, in eo aviditas legendi, nec satiari poterat, quippe qui ne reprehensionem quidem vulgi inanem reformidans in ipsa curia soleret legere saepe, dum senatus cogeretur, nihil operae rei publicae detrahens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 9:3)
an senatus, cum triumphum Africano decerneret, quod eius virtute aut felicitate posset dicere, si neque virtus in ullo nisi in sapiente nec felicitas vere dici potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 31:5)
mihi autem aequius videbatur Zenonem cum Polemone disceptantem, a quo quae essent principia naturae acceperat, a communibus initiis progredientem videre ubi primum insisteret et unde causa controversiae nasceretur, non stantem cum iis, qui ne dicerent quidem sua summa bona esse a natura profecta, uti isdem argumentis, quibus illi uterentur, isdemque sententiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 61:2)
Si de re disceptari oportet, nulla mihi tecum, Cato, potest esse dissensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 82:1)
ita, quem ad modum in senatu semper est aliquis, qui interpretem postulet, sic isti nobis cum interprete audiendi sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 118:2)
tu ipse paulo ante cum tamquam senatum philosophorum recitares, summos viros desipere delirare dementis esse dicebas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 94:1)
Gracchus cum comitia nihilo minus peregisset remque illam in religionem populo venisse sentiret, ad senatum rettulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 10:6)
senatus quos ad soleret referendum censuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 10:7)
post autem e provincia litteras ad collegium misit, se cum legeret libros recordatum esse vitio sibi tabernaculum captum fuisse hortos Scipionis, quod, cum pomerium postea intrasset habendi senatus causa, in redeundo cum idem pomerium transiret auspicari esset oblitus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 11:4)
augures rem ad senatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 11:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION