라틴어 문장 검색

Divisionum autem definitio formas omnis complectitur quae sub eo genere sunt quod definitur hoc modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 3:3)
partitionum autem et divisionum genus quale esset ostendimus, sed quid inter se differant planius dicendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 6장 2:1)
in divisione formae, quas Graeci εἴδη vocant, nostri, si qui haec forte tractant, species appellant, non pessime id quidem sed inutiliter ad mutandos casus in dicendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장1)
Formae sunt igitur eae in quas genus sine ullius praetermissione dividitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장 1:5)
ut si quis ius in legem morem aequitatem dividat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장 1:6)
Quod idem in divisione vitiosum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 1:4)
ut ex hoc quoque intellegatur quid velimus inter partitionem et divisionem interesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 2:4)
nam id caderet in divisionem, quae talis est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 4:2)
Atque ut earum causarum sine quibus effici non potest genera divisi, sic etiam efficientium dividi possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 15장 1:5)
sed quoniam ita a principio divisimus, ut alios locos diceremus in eo ipso de quo ambigitur haerere, de quibus satis est dictum, alios adsumi extrinsecus, de eis pauca dicamus, etsi ea nihil omnino ad vestras disputationes pertinent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 19장 1:1)
cum autem quid sit quaeritur, notio explicanda est et proprietas et divisio et partitio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 1:1)
Divisio et eodem pacto partitio sic:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 1:8)
eam porro naturam esse quattuor omnia gignentium corporum, ut, quasi partita habeant inter se ac divisa momenta, terrena et umida suopte nutu et suo pondere ad paris angulos in terram et in mare ferantur, reliquae duae partes, una ignea altera animalis, ut illae superiores in medium locum mundi gravitate ferantur et pondere, sic hae rursum rectis lineis in caelestem locum subvolent, sive ipsa natura superiora adpetente sive quod a gravioribus leviora natura repellantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 39:7)
ita, sive dissipantur, procul a terris id evenit, sive permanent et conservant habitum suum, hoc etiam magis necesse est ferantur ad caelum et ab is perrumpatur et dividatur crassus hic et concretus aër, qui est terrae proximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 41:4)
qui si permanet incorruptus suique similis, necesse est ita feratur, ut penetret et dividat omne caelum hoc, in quo nubes imbres ventique coguntur, quod et umidum et caliginosum est propter exhalationes terrae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 42:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION