라틴어 문장 검색

Decepta est opera nulla puella mea;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1018)
tum facies opera, ne sit inulta, tua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:246)
aut mare remigiis, aut vomere findite terras, aut fera belligeras addite in arma manus, aut latus et vires operamque adferte puellis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 96:2)
"nulla mora est operae:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권605)
Inde genus durum sumus experiensque laborum et documenta damus qua simus origine nati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 41:12)
Adspicit hunc Pentheus oculis, quos ira tremendos fecerat, et quamquam poenae vix tempora differt, "o periture tuaque aliis documenta dature morte" ait, "ede tuum nomen nomenque parentum et patriam, morisque novi cur sacra frequentes."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 57:1)
Ergo opera illius mea sunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 17:1)
Eadem opera notavit parum poni curae de “oecologiae humanae condicionibus moralibus tutandis”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 8:5)
8. Patriarcha Bartholomaeus peculiarem in modum necesse esse dixit, ut unusquisque veniam exoret propria de ratione terrarum orbis vastandi, quia “unusquisque nostrum perinde ac exiguis inferendis naturae damnis dat operam”, ad agnoscendum vocamur “nostrum parvum aut magnum opus, quod ad damnum vastationemque ambitus confert”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 12:1)
homines terrae integritatem in discrimen adducere et climatis mutationi operam dare, compilantes naturales silvas terrae vel uda loca vastantes;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 12:4)
Humanum genus usque consociata opera nostram domum communem exstruere valet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 19:3)
Desideramus gratos sensus patefacere, animum addere et gratias agere omnibus qui, variis in provinciis humanae actuositatis, operam dant domui protegendae quam participamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 19:4)
Permagna pars ob causas exstinguitur, quae ad quandam hominum operam spectant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 46:3)
Plerumque cum ab opere cessant et de loco decedunt, gravia hominum ambitusque damna relinquunt, ut laboris vacuitatem, vicos sine vita, nonnullas naturales copias exhaustas, silvas excisas, agriculturam locique pastionem ad inopiam redactas, crateres, colles absumptos, flumina polluta et nonnullas sociales operas, quae sustineri iam non possunt”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 66:8)
Hoc rerum in contextu Documentum Apparitiopolitanum requirit “ut ne in naturalibus opibus tractandis praevaleant coetuum oeconomicorum emolumenta, quae irrationabiliter vitae delent fontes”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 70:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION