라틴어 문장 검색

at tu, nam diuum seruat tutela poetas, praemoneo, uati parce, puella, sacro, ut Messalinum celebrem, cum praemia belli ante suos currus oppida uicta feret, ipse gerens laurus:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 554)
ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe dum prisca illa tota mente repeto, avertam, omnis expers curae quae scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 7:1)
hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento intueri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 12:1)
audeat deinde talia alius, nisi in hunc insigne iam documentum mortalibus dedero.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 300:4)
ceterum et capita nominis Latini stare ac sentire cum rege videbant, et sui cuique periculi, si adversatus esset, recens erat documentum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 530:2)
secundum poenam nocentium, ut in utramque partem arcendis sceleribus exemplum nobile esset, praemium indici pecunia ex aerario, libertas et civitas data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 50:1)
ibi nihil nec divinae nec humanae opis dictator praetermittens aedem Castori vovisse fertur ac pronuntiasse militi praemia qui primus, qui secundus castra hostium intrasset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 221:2)
patres militarent, patres arma caperent, ut penes eosdem pericula belli, penes quos praemia essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 257:4)
consulatus inde ac triumphos, omnia praemia ab se, omnes honores sperare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 547:2)
addebantur et laudes, quibus haud minus quam praemio gaudent militum animi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 662:2)
his proximi habiti legati tres qui Athenas ierant, simul ut pro legatione tam longinqua praemio esset honos, simul peritos legum peregrinarum ad condenda nova iura usui fore credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 352:1)
eamne liberorum procreandorum condicionem, ea pudicitiae praemia esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 518:2)
aliena calamitate documentum datum illis cavendae similis iniuriae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 537:1)
se documento futurum utrum novis legibus dominatio an libertas firmata sit, et appellatio provocatioque adversus iniuriam magistratuum ostentata tantum inanibus litteris an vere data sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 628:4)
sibimet ipsis victuros, non ut decemvirorum victores praemium essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 671:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION