라틴어 문장 검색

qua sublata beneficentia, liberalitas, bonitas, iustitia funditus tollitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 34:4)
Ab iis enim constitutam inter homines societatem evertunt, cuius societatis artissimum vinculum est magis arbitrari esse contra naturam hominem homini detrahere sui commodi causa quam omnia incommoda subire vel externa vel corporis . . . vel etiam ipsius animi, quae vacent iustitia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 34:6)
Sed nos veri iuris germanaeque iustitiae solidam et expressam effigiem nullam tenemus, umbra et imaginibus utimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 87:5)
Itaque factus est ille quidem consul, sed a fide iustitiaque discessit, qui optimum et gravissimum civem, cuius legatus et a quo missus esset, in invidiam falso crimine adduxerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 101:4)
Quid est, quod afferre tantum utilitas ista, quae dicitur, possit, quantum auferre, si boni viri nomen eripuerit, fidem iustitiamque detraxerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 104:2)
Ac de iis quidem, quae videntur esse utilitates contra iustitiam simulatione prudentiae, satis arbitror dictum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 122:11)
Ac de prudentia quidem, quam vult imitari malitia, itemque de iustitia, quae semper est utilis, disputatum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 123:2)
Iam enim non ad iram deorum, quae nulla est, sed ad iustitiam et ad fidem pertinet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 135:6)
Iustitia vacillat vel iacet potius omnesque eae virtutes, quae in communitate cernuntur et in societate generis humani.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 153:7)
haec una res in omni libero populo maximeque in pacatis tranquillisque civitatibus praecipue semper floruit semperque dominata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 30:4)
num admoveri possit oratio ad sensus animorum atque motus vel inflammandos vel etiam exstinguendos, quod unum in oratore dominatur, sine diligentissima pervestigatione earum omnium rationum, quae de naturis humani generis ac moribus a philosophis explicantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 60:3)
omnis enim partis illius ipsius prudentiae petendas esse a philosophia docebat neque ea, quae statuerentur in re publica de dis immortalibus, de disciplina iuventutis, de iustitia, de patientia, de temperantia, de modo rerum omnium, ceteraque, sine quibus civitates aut esse aut bene moratae esse non possent, usquam in eorum inveniri libellis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 85:3)
quod si tantam vim rerum maximarum arte sua rhetorici illi doctores complecterentur, quaerebat, cur de prooemiis et de epilogis et de huius modi nugis - sic enim appellabat - referti essent eorum libri, de civitatibus instituendis, de scribendis legibus, de aequitate, de iustitia, de fide, de frangendis cupiditatibus, de conformandis hominum moribus littera nulla in eorum libris inveniretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 86:1)
philosophorum autem libros reservet sibi ad huiusce modi Tusculani requiem atque otium, ne, si quando ei dicendum erit de iustitia et fide, mutuetur a Platone;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 224:1)
usque eo illa, quae dicenda de iustitia putabat, a vitae consuetudine et a civitatum moribus abhorrebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 224:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION