라틴어 문장 검색

aluus quoque ducenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 3:3)
Ac si aluus nutricis substitit, ducenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 4:6)
et si id aliqua res prohibet, aluus utiliter ducitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 1:3)
Ad umbilicos uero prominentes, ne manu ferroque utendum sit, ante temptandum est, ut abstineatur, aluus his ducatur, inponatur super umbilicum id, quod ex his constat:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 17장 1:1)
Nam cum sanies profluxerit, extenuabitur is locus, et facilius cutis ducetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 3:5)
Tantummodo id linum bis die saluo nodo ducendum est, sic ut subeat fistulam pars quae superior fuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 8:1)
quae, si uehementius unguis ducitur, sequitur ideoque decipit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 7:3)
Interdum enim fit in angulo, parum ungue exciso uel aliter, tuberculum, quod palpebras parum deduci patitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 10:2)
Quidam aiunt acu transui iuxta pilos in exteriorem partem palpebrae oportere eamque transmitti duplicem capillum muliebrem ducentem;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 19:1)
ad ipsas radices per medium transuere acu duo lina ducente;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 28:6)
Quidam etiam atramento duas lineas duxerunt a media aure ad mediam alteram aurem;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 44:1)
Recta uero forfex ducenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 3:1)
a quibusdam, ad imum acu traiecta duo lina ducente, deinde utriusque lini duobus capitibus diuersae partes adstrictae;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 5:3)
neque id satis est, sed aluus quoque ei ducenda est, quo facilius omnia, quae excesserunt, intra uterum considant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 8:8)
si ducitur, aut nihil aut paruulum intenditur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION