라틴어 문장 검색

Itaque ista quoque naturae rerum contemplatio, quamvis non faciat medicum, aptiorem tamen medicinae reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 47:3)
Quamvis ne haec quidem sic praeteriri debent, quasi nullam controversiam recipiant;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 54:1)
Semper autem post cibum conquiescere, ac neque intendere animum, neque ambulatione quamvis leni dimoveri.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VI De alvo soluta. 2:10)
quum recentiores medici, quamvis quaedam in curationibus mutarint, tamen haec optime praesagisse fateantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, Prooemium. De signis adversae valetudinis, et de communibus auxiliis. 1:3)
Neque aliud magis tempus pestilentiae patet, cujuscumque ea generis est, quamvis variis rationibus nocet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 9:4)
ac ne ea quidem, quae, quamvis longiore tempore tenuit, tamen ante alteram accessionem ex toto quievit, sic ut corpus integrum, quod εἰλιχρινέσ Graeci vocant, fieret.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, III Incipiente febre signa mala vel bona. 3:3)
Ex quo casu, quamvis vita redditur, tamen id fere membrum debilitatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 7:3)
In pulmonis morbo, si sputo ipse levatur dolor, quamvis id purulentum est, tamen aeger facile spirat, facile excreat, morbum ipsum non difficulter fert, potest ei secunda valetudo contingere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 2:1)
Ex quibus coxa, si sine torpore est, si leviter friget, quamvis magnos dolores habet, tamen et facile, et mature sanatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 14:4)
Quae locis laborat, aut difficulter partum edit, sternutamento levatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 16:4)
Et tamen nihil pejus est, quam sincerum id edi, sive rufum est, sive cruentum, sive album, sive glutinosum, sive pallidum, sive spumans:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 22:3)
Quod si, ne rupta quidem vomica, vel pure extrinsecus emisso, febris quievit, aut quamvis quieverit, tamen repetit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 23:3)
Ergo si ex superiore parte aliquis decidit, si contusus est, si ex aliquo subito casu sanguinem vomit, quamvis paulo ante sumsit cibum, tamen protinus ei demenda materia est, ne, si subsederit, corpus affligat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 9:3)
si non decrescit, sed crescere desiit, neque speratur remissio, tum quoque, quamvis pejor, sola tamen occasio non omittenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 11:3)
quod quamvis ita est, tamen si jam satis fluxit, supprimendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION