라틴어 문장 검색

Quemadmodum per proclive currentium non ubi visum est, gradus sistitur, sed inritato corporis pondere se rapit ac longius quam voluit effertur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 7:1)
Tu istic habes Aetnam, editum illum ac nobilissimum Siciliae montem, quem quare dixerit Messala unicum, sive Valgius, apud utrumque enim legi, non reperio, cum plurima loca evomant ignem, non tantum edita, quod crebrius evenit, videlicet quia ignis in altissimum effertur, sed etiam iacentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 1:1)
quaedam inpetum habent, incedunt, transeunt, quaedam solo adfixa radicibus aluntur, crescunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 14:10)
Non effert te oratio nec longius quam destinasti trahit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 4:5)
Sed cui ista firmitas animi continget nisi iam multum supra fortunam elato ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 1:3)
Si habemus alios amicos, male de iis et meremur et existimamus, qui parum valent in unius elati solacium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 10:1)
Quem amabas, extulisti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 11:3)
ceteri cum iis, inter quae eminuere, labuntur et illos degravant ipsa, quae extulerant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 18:6)
Si amicum bonum amisi, non est mihi pro illo perfidia patienda, nec si bonos liberos extuli, in illorum locum impietas succedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 23:9)
Unum ergo bonum ipsa virtus est, quae inter hanc fortunam et illam superba incedit cum magno utriusque contemptu.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 21:2)
cum praesente populo lati incesserunt et coturnati, simul exierunt, excalceantur et ad staturam suam redeunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 30:6)
Potest hoc accidere, non quia montis altitudo descendit, sed quia ignis evanuit et minus vehemens ac largus effertur, ob eandem causam fumo quoque per diem segniore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 2:2)
Ille, qui in scaena latus incedit et haec resupinus dicit En impero Argis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 7:2)
sic vino exaestuante, quicquid in imo iacet abditum, effertur et prodit in medium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 16:4)
Ut querulos difficilesque faciunt diutini morbi et ad minimam rabidos offensionem, ita ebrietates continuae efferant animos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 26:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION