라틴어 문장 검색

ab exilio retractus inluvieque ac squalore obsitus et tum catena vinctus pater oranti filio comparatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 28장2)
ac tamen electionem vitae nobis relinquunt, quam ubi elegeris, certum imminentium ordinem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장5)
igitur cultu vultuque quam maxime ad praesentem fortunam comparato regiam ingreditur genibusque eius provolutus 'Mithridates' inquit 'terra marique Romanis per tot annos quaesitus sponte adsum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 18장5)
fama et laus cuius artis cum oratorum gloria comparanda est?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 7장 3:2)
meditatus videris elegisse personam notabilem et cum auctoritate dicturam.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 6:3)
Ac ne fortunam quidem vatum et illud felix contubernium comparare timuerim cum inquieta et anxia oratorum vita.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 13장 1:1)
sic Catoni seni comparatus C. Gracchus plenior et uberior, sic Graccho politior et ornatior Crassus, sic utroque distinctior et urbanior et altior Cicero, Cicerone mitior Corvinus et dulcior et in verbis magis elaboratus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 18장 2:2)
neque enim defensorem antiquorum exigimus, nec quemquam nostrum, quamquam modo laudati sumus, iis quos insectatus est Aper comparamus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 24장 2:1)
Ceterum si omisso optimo illo et perfectissimo genere eloquentiae eligenda sit forma dicendi, malim hercule C. Gracchi impetum aut L. Crassi maturitatem quam calamistros Maecenatis aut tinnitus Gallionis:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 1:1)
equidem non negaverim Cassium Severum, quem solum Aper noster nominare ausus est, si iis comparetur, qui postea fuerunt, posse oratorem vocari, quamquam in magna parte librorum suorum plus bilis habeat quam sanguinis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 4:1)
ceterum, ut dixi, sequentibus comparatus et varietate eruditionis et lepore urbanitatis et ipsarum virium robore multum ceteros superat, quorum neminem Aper nominare et velut in aciem educere sustinuit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 6:1)
eligebatur autem maior aliqua natu propinqua, cuius probatis spectatisque moribus omnis eiusdem familiae suboles committeretur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 5:1)
quamquam proximi ob usum commerciorum aurum et argentum in pretio habent formasque quasdam nostrae pecuniae agnoscunt atque eligunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 5장 4:3)
eius gentis cum qua bellum est captivum quoquo modo interceptum cum electo popularium suorum, patriis quemque armis, committunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 6:1)
eliguntur in isdem conciliis et principes qui iura per pagos vicosque reddunt;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 12장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION