라틴어 문장 검색

adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte quod venale habet ostendit nec, siquid honesti est, iactat habetque palam, quaerit, quo turpia celet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:10)
vellem in amicitia sic erraremus et isti errori nomen virtus posuisset honestum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:2)
serpentes atque videres infernas errare canes lunamque rubentem, ne foret his testis, post magna latere sepulcra.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.17)
' qui species alias veris scelerisque tumultu permixtas capiet, commotus habebitur atque stultitiane erret nihilum distabit an ira.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:25)
' 'ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.8)
sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est gaudia prodentem voltum celare.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:41)
adde, quod idem non horam tecum esse potes, non otia recte ponere teque ipsum vitas fugitivus et erro, iam vino quaerens, iam somno fallere curam, frustra:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 2:19)
sed convivatoris, uti ducis, ingenium res adversae nudare solent, celare secundae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit. 1:12)
nam neque errabit, quemadmodum in ceris (continebitur enim utrinque marginibus neque extra praescriptum egredi poterit) et celerius ac saepius sequendo certa vestigia firmabit articulos, neque egebit adiutorio manum suam manu superimposita regentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 56:2)
hinc enim accidit dubitatio, intermissio, repetitio plus quam possunt audentibus, deinde, cum errarunt, etiam iis quae iam sciunt diffidentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 61:2)
lopas vero ille Vergilii nonne canit errantem lunam solisque labores et cetera?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 341:2)
namque ea causa vel maxima est, cur optimo cuique praeceptori sit tradendus puer, quod apud eum discipuli quoque melius instituti aut dicent, quod inutile non sit imitari, aut si quid erraverint, statim corrigentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 42:2)
corrigetur palam, si quid in declamando discipulus erraverit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 103:3)
tutius circa priores vel erratur, ideoque hanc novorum distuli lectionem, ne imitatio iudicium antecederet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 113:2)
at si quid erraverint adhuc, erunt ad ducem reducendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 120:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION