라틴어 문장 검색

An vero statuarum artifices pictoresque clarissimi, cum corpora quam speciosissima fingendo pingendove efficere cuperent, numquam in hunc inciderunt errorem, ut Bagoam aut Megabyzum aliquem in operis sumerent sibi, sed Doryphoron illum aptum vel militiae vel palaestrae, aliorum quoque iuvenum bellicosorum et athletarum corpora decora vere existimaverunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 285:1)
tamen velut huic simulationi oblivionis ignoscam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 298:2)
et haec simulatio interim huc usque procedit, ut, quae dicendo refutare non possumus, quasi fastidiendo calcemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 310:3)
quam etiam deficiens iamque non noster ipsum ilium alienatae mentis errorem circa scholas ac litteras habuit!
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 12:6)
et si non errore nec vel etiam, si forte ira, sed iniqua, quod patri adfuisset, quod respondisset, quod honores contra peteret, et si plus etiam videri potest voluisse quam fecit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 35:1)
verum aliquanto magis propria fuit virtus simulationis, satisfaciendi rogandi εἰρωνεία quae diversum ei quod dicit intellectum petit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 88:3)
contraria est neganti confessionis simulatio, sed ipsa quoque multum habet urbanitatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 190:1)
plurimus autem circa simulationem et dissimulationem risus est, quae sunt vicina et prope ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 194:2)
sed simulatio est opinionem animi sui imitantis, dissimulatio aliena se parum intelligere fingentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 194:3)
vel optima est simulatio contra simulantem, qualis illa Domitii Afri fuit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 201:1)
subabsurda illa constant stulti simulatione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 208:1)
nec tantum causae voluntatis sunt quaerendae, sed interim et erroris, ut ebrietas, ignorantia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 110:2)
est enim domestica disceptatio, in qua et semel peccasse et per errorem et levius, quam obiiciatur, absolutioni nonnunquam sufficit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 195:3)
singula adferunt errorem, cum pluribus rebus aut hominibus eadem appellatio est (ὁμωνυμία dicitur), ut gallus, avem an gentem an nomen an fortunam corporis significet, incertum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 250:1)
cui natura contrarium, sed errore par est, parvis dare excedentia modum nomina, nisi cum ex industria risus inde captatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 111:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION