라틴어 문장 검색

Maximis igitur in malis hoc tamen boni assecuti videmur, ut ea litteris mandaremus, quae nec erant satis nota nostris et erant cognitione dignissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 7:1)
sive ratio constantiae virtutisque ducitur, aut haec ars est aut nulla omnino, per quam eas assequamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 8:2)
Quibus autem rationibus hanc facultatem assequi possimus, ut hominum studia complectamur eaque teneamus, dicemus, neque ita multo post, sed pauca ante dicenda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 25:1)
Fides autem ut habeatur, duabus rebus effici potest, si existimabimur adepti coniunctam cum iustitia prudentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 43:1)
hanc enim utilem homines existimant veramque prudentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 43:3)
Itaque eos viros suspiciunt maximisque efferunt laudibus, in quibus existimant se excellentes quasdam et singulares perspicere virtutes, despiciunt autem eos et contemnunt, in quibus nihil virtutis, nihil animi, nihil nervorum putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 47:3)
Non enim omnes eos contemnunt, de quibus male existimant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 47:4)
Nam quos improbos, maledicos, fraudulentos putant et ad faciendam iniuriam instructos, eos haud contemnunt quidem, sed de iis male existimant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 47:5)
Sed cum sint plura causarum genera, quae eloquentiam desiderent, multique in nostra re publica adulescentes et apud iudices et apud populum et apud senatum dicendo laudem assecuti sint, maxima est admiratio in iudiciis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 65:1)
Ita, cum benivolentiae comparandae causa benefici esse velint, non tanta studia assequuntur eorum, quibus dederunt, quanta odia eorum, quibus ademerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 71:8)
Quamquam Africanus maiorem laudem meo iudicio assequebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 5:1)
quae et ingenii bonitate multi assequuntur et progressione discendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 17:3)
Sed haec quidem de iis, qui conservatione officiorum existimantur boni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 21:3)
Itaque existimo Panaetium, cum dixerit homines solere in hac comparatione dubitare, hoc ipsum sensisse, quod dixerit, solere modo, non etiam oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 22:2)
Populo quidem Romano non videtur, qui ex omnibus praeclaris factis illud pulcherrimum existimat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 23:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION