라틴어 문장 검색

hane autem iactari magis causam quam veram esse, ut ego non dicam, apparere vobis, Quirites, puto, qui meministis ante Gallorum adventum salvis tectis publicis privatisque, stante incolumi urbe, hanc eandem rem actam esse ut Veios transmigraremus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 564:1)
cum Romani auxilii adventus tum Camilli nomen celeberrimum apud hostes sociosque et in praesentia rem inclinatam sustinuit et spatium ad opem ferendam dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 98:1)
Camillus, consilio et virtute in Volsco bello, felicitate in Tusculana expeditione, utrobique singulari adversus collegam patientia et moderatione insignis, magistratu abiit creatis tribunis militaribus in insequentem annum L. et P. Valeriis - Lucio quintum, Publio tertium - et C. Sergio tertium L. Menenio iterum, P. Papirio, Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 282:1)
adventus Romanorum mutaverat utriusque partis animos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 349:1)
in adventum militum comitia differri debere, ut universa plebes de suis commodis suffragium ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 381:1)
omniumque earum rogationum comitia in adventum eius exercitus differunt qui Velitras obsidebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 396:2)
dictatoris deinde adventu novus veteri exercitus iungitur et copiae duplicantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 63:1)
quin etiam bono fuisse Romanis adventum eorum constabat orientemque iam seditionem inter patres et plebem metu tam propinqui belli compressam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 113:2)
alius adventus hostium fuit agris terribilior :
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 114:1)
his decoratus insignibus bovem eximium Marti immolavit, centum boves militibus dono dedit qui secum in expeditione fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 416:1)
itaque, si videatur eis, se ex Latinis et ex Volscis populis iuventute propere excita, rediturum infesto exercitu Capuam esse Romanosque nihil tum minus quam proelium exspectantes necopinato adventu perculsurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 159:1)
imbres continui campis omnibus inundatis cum interclusissent trifariam exercitum a mutuo inter se auxilio, duo praesidia, quae sine rege erant, improviso hostium adventu opprimuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 344:1)
tria oppida in potestatem venerunt, Allifae Callifae Rufrium, aliusque ager primo adventu consulum longe lateque est pervastatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 360:1)
itaque plenus minarum iraeque profectus in castra, cum maximis itineribus isset, non tamen praevenire famam adventus sui potuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 427:1)
postquam dictator praeposito in urbe L. Papirio Crasso, magistro equitum Q. Fabio vetito quicquam pro magistratu agere, in castra rediit, neque civibus satis laetus adventus eius fuit nec hostibus quicquam attulit terroris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 508:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION