라틴어 문장 검색

Iuvat me quod vigent studia, proferunt se ingenia hominum et ostentant, tametsi ad audiendum pigre coitur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 1:3)
In summa experire, et nisi postea te aliis potius excusaveris, mihi semper excusa.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 15 4:2)
Pulchrum et magna laude dignum amicitia principis in hoc uti, quantumque gratia valcas, aliorum honoribus experiri.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 17 2:1)
Difficile est, sed experiar, και` γάρ τ' ὄναρ ἐκ *διόσ ἐστιν.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 18 1:4)
At ego, inquam, qui iugulum perspicere non possum, omnia pertempto, omnia experior, πάντα denique λίθον κινῶ;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 15:2)
Non quidem gymnasia sectatur aut porticus, nec disputationibus longis aliorum otium suumque delectat, sed in toga negotiisque versatur, multos advocatione plures consilio iuvat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 6:2)
Itaque prenso amicos, supplico, ambio, domos stationesque circumeo, quantumque vel auctoritate vel gratia valeam, precibus experior, teque obsecro ut aliquam oneris mei partem suscipere tanti putes.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 5:2)
Ad hoc pauci cum quibus iuvet dicere;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 2:1)
sedeo inter iuvenes ut solebam, atque etiam experior quantum apud illos auctoritatis ex studiis habeam.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 18 1:3)
Scribebat carmina maiore cura quam ingenio, non numquam iudicia hominum recitationibus experiebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 5:1)
et cum exanimem putarent, abiciunt in fervens pavimentum, ut experirentur an viveret.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 2:4)
Igitur non temere iam nunc de universitate pronuntio, de partibus experiar legendo.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 5:1)
tutius videtur incerta fortunae possessionum varietatibus experiri.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 4:2)
Etenim nescio quo pacto vel magis homines iuvat gloria lata quam magna.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 12 7:2)
Curianus orabat, ut sibi donarem portionem meam seque praeiudicio iuvarem;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION