라틴어 문장 검색

efficiet enim ratio ut, quaecumque vera sit earum sententiarum quas exposui, mors aut malum non sit aut sit bonum potius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 23:8)
Expone igitur, nisi molestum est, primum, si potes, animos remanere post mortem, tum, si minus id obtinebis - est enim arduum - , docebis carere omni malo mortem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 26:1)
illa tandem num leviora censes, quae declarant inesse in animis hominum divina quaedam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 55:1)
docet enim quemvis, qui omnium rerum rudis esse videatur, bene interroganti respondentem declarare se non tum illa discere, sed reminiscendo recognoscere, nec vero fieri ullo modo posse, ut a pueris tot rerum atque tantarum insitas et quasi consignatas in animis notiones, quas ἐννοίασ vocant, haberemus, nisi animus, ante quam in corpus intravisset, in rerum cognitione viguisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 56:7)
nasci autem animos, quod declaret eorum similitudo qui procreentur, quae etiam in ingeniis, non solum in corporibus appareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 78:5)
in qua disputationem habitam non quasi narrantes exponimus, sed eisdem fere verbis, ut actum disputatumque est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 9:6)
hisce ego pluribus nominibus unam rem declarari volo, sed utor, ut quam maxime significem, pluribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 46:9)
sed philosophorum sententiis, qualis hic futurus sit, si modo aliquando fuerit, exponitur - , is igitur sive ea ratio, quae erit in eo perfecta atque absoluta, sic illi parti imperabit inferiori ut iustus parens probis filiis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 51:3)
his autem libris exposita sunt ea quae a nobis cum familiaribus nostris in Tusculano erant disputata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 6:5)
totum igitur id quod quaerimus quid et quale sit, verbi vis ipsa declarat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:3)
quae vox declarat is esse haec acerba, quibus non fuerint cogitata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 30:4)
expones, quae spectet, florida et varia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 43:3)
parumne declaravit vir gravis et sapiens lege Sempronia patrimonium publicum dissupari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 48:8)
Quod ita esse dies declarat, quae procedens ita mitigat, ut isdem malis manentibus non modo leniatur aegritudo, sed in plerisque tollatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 53:1)
atque hoc idem et Telamo ille declarat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 58:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION