라틴어 문장 검색

eo L. Cornelius praetor profectus de quingentis fere hominibus qui in ea noxa erant, supplicium sumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 348:1)
de Pisistrato aliisque quaestiones tormentis habitae et sumptum supplicium est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 355:2)
huius potitus loci consul eos qui arcem tenuerant liberos esse cum cognatis suaque habere iussit, bergistanos ceteros quaestori ut venderet imperavit, de praedonibus supplicium sumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 240:3)
satis pro temeritate unius hominis suppliciorum pensum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 686:2)
sexaginta tres postero die comprehensi, a quibus praetor vim arcuerat, non quia salvos vellet sed quia perire causa indicta nolebat, obiecti multitudini iratae, cum aversis auribus pauca locuti essent, damnati omnes et traditi sunt ad supplicium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 404:1)
ex quo in promiscuo sacra sint et permixti viri feminis, et noctis licentia accesserit, nihil ibi facinoris, nihil flagitii praetermissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 136:1)
ante omnia ut quaestio de iis habeatur, qui coierint coniuraverintve, quo stuprum flagitiumve inferretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 149:1)
minus tamen esset si flagitiis tantum effeminati forent - ipsorum id magna ex parte dedecus erat - a facinoribus manus, mentem a fraudibus abstinuissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 168:1)
si quem libido, si furor in gurgitem abripuit, illorum eum, cum quibus in omne flagitium et facinus coniuravit, non suum iudicet esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 172:2)
ab his omnia facinora et flagitia orta, eos maximos sacerdotes conditoresque eius sacri esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 188:1)
si nemo erat idoneus supplicii exactor, in publico animadvertebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 195:2)
multi inde fugerunt, de multis sumptum est supplicium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 337:3)
illo uno collega castigare se nova flagitia et priscos revocare mores posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 501:1)
Apellem, ministrum quondam fraudis in fratre tollendo atque ob id quaesitum a Philippo ad supplicium, exulantem accersitum post patris mortem ingentibus promissis ad praemia tantae perpetratae rei clam interfecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 44:2)
consul moveri flagitio timoris fatendi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 655:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION