라틴어 문장 검색

multi greges ovium, multa ibi equorum boum armenta, quae montibus hieme depulsa herbis et tepore verno nitescunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 3:3)
Nam et loquenti tibi illa Homerici senis mella profluere et, quae scribis, complere apes floribus et innectere videntur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 3:1)
ita mihi luctuosum videtur, quod puellas honestissimas in flore primo fecunditas abstulit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 21 2:2)
Prata florida et gemmea trifolium aliasque herbas teneras semper et molles et quasi novas alunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 11:1)
providendum est mihi, ne gratiam novitatis et florem, quae oratiunculam illam vel maxime commendat, epistulae loquacitate praecerpam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 8:3)
iam quod in flore primo tantae indolis iuvenis exstinctus est summa consecuturus, si virtutes eius maturuissent.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 21 4:1)
utque sacri fontes non sola incendia sistunt, saepe etiam flores vernaque prata iuvant, sic hominum ingenium flecti ducique per artes non rigidas docta mobilitate decet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 11:1)
Desertus herbas et folia concerpta signum loco ponit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 10:3)
Constat pecora herbas secuta sic in insulas illas ut in extremam ripam procedere solere, nec prius intellegere mobile solum quam litori abrepta quasi illata et imposita circumfusum undique lacum paveant;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 8:1)
- Quam, puto, de longae collectam flore cicutae Melle sub infami Corsica misit apis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 126)
Non te cantatae laeserunt paelicis herbae, Non anus Haemonia perfida lavit aqua;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1429)
Sol licet admoto tellurem sidere findat, Et micet Icarii stella proterva canis, Arva pererrantur Paeligna liquentibus undis, Et viret in tenero fertilis herba solo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 162)
Perque resurgentes rivis labentibus herbas Gramineus madidam caespes obumbrat humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 165)
Dum iacet et lente revocatas ruminat herbas Atque iterum pasto pascitur ante cibo, Visus erat, somno vires adimente ferendi, Cornigerum terra deposuisse caput.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 59)
Utque procul vidit carpentes pabula tauros - Carpebant tauri pabula laeta procul - Illuc se rapuit gregibusque inmiscuit illis Et petiit herbae fertilioris humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 512)

SEARCH

MENU NAVIGATION