라틴어 문장 검색

Iam ripas, Asopc, tuas Boeotaque ventum flumina, non ausae transmittere protinus alae hostilem fluvium;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권199)
forte et trepidantibus ingens descendebat agris, animos sive imbrifer arcus, seu montana dedit nubes, seu fluminis illa mens fuit obiectusque vado pater arma vetabat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권200)
praecipitant cuncti fluvio puduitque secutos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권205)
ast ubi ductor taurus init fecitque vadum, tunc mollior unda, tunc faciles saltus, visaeque accedere ripae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권207)
"o hominum divomque aeterna creatrix, quae fluvios silvasque animarum et semina mundo cuncta Prometheasque manus Pyrrhaeaque saxa gignis, et impastis quae prima alimenta dedisti mutastique viris, quae pontum ambisque vehisque:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권130)
ventum erat ad fluvium;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권106)
stupet hospita belli unda viros claraque armorum incenditur umbra, insiluere vadis, magnoque fragore solutus agger et adversae latuerunt pulvere ripae, ille quoque hostiles saltu maiore per undas inruit attonitis - longum dimittere habenas - sicut erat, tantum viridi defixa parumper caespite populeo commendat spicula trunco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권109)
tunc vero exanimes tradunt rapientibus ultro arma vadis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권110)
multi fluvium transmittere nando adgressi, sed vincla tenent laterique repugnat balteus et madidus deducit pectora thorax, qualis caeruleis tumido sub gurgite terror piscibus, arcani quotiens devexa profundi scrutantem delphina vident;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권112)
Flumineam rapiente vado puer Argipus ulmum prenderat, insignes umeros ferus ense Menoeceus amputat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권122)
poterat resolutus Agenor emersisse vadis, piguit sine fratre reverti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권126)
vestrum opus ire retro et senium depellere famae, gaudebat Fauno Nymphaque Ismenide natus maternis bellare tener Crenaeus in undis, Crenaeus, cui prima dies in gurgite fido et natale vadum et virides cunabula ripae, ergo ratus nihil Elysias ibi posse Sorores, laetus adulantem nunc hoc, nunc margine ab illo transit avum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권149)
illum per ripas annoso scrupea limo ora exsertantem silvae fluviique minores mirantur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권191)
"aspice, quas fluvio caedes, quae funera portem, continuus telis alioque adopertus acervo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권198)
"omne vadum belli series tenet, omnis anhelat unda nefas, subterque animae supraque recentes errant et geminas iungunt caligine ripas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권199)

SEARCH

MENU NAVIGATION