라틴어 문장 검색

2. De secundo vero modo ex septem praedictis illud imprimis notandum est, valere certe compressiones et hujusmodi violentias ad motum localem, atque alia id genus, potentissime;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:1)
Hac enim ratione aer possit verti in aquam per condensationes, et complura alia id genus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:32)
et quaecunque sunt hujus generis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:25)
Hujus generis se ostendunt multa in medicinis et emplastris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:3)
denique calorum cujusvis generis cum gradibus eorum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:30)
et insimul quae impinguationes, sive per stercorationes cujuscunque generis, sive per cretam, arenam maris, cineres, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:6)
Similiter, alimenta animalium respective notanda sunt in genere, et cum negativis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:12)
Usus autem harum instantiarum, in quo instantias vulgares excellunt, versatur in genere aut circa partem informativam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:35)
aut erigendo intellectum, et ducendo ad genera et naturas communes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:42)
Cujus generis sunt instantiae conformes, monodicae, deviantes, limitaneae, potestatis, januae, innuentes, polychrestae, magicae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:2)
Hae enim aut auxiliantur et medentur intellectui et sensui, aut instruunt praxin in genere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:3)
Ecquis dubitat si e mentibus hominum tollerentur opiniones vanae, spes blandae, aestimationes rerum falsae, imaginationes ad libitum, et id genus alia, quin multorum animi reliquerentur deiecti et marcidi, atrae bilis et languoris pleni, ac sibimetipsis ingrati ac displicentes?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:13)
Veruntamen non est mendacium mentem pertransiens quod officit, sed mendacium quod a mente imbibitur, nempe eius generis de quo ante diximus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:15)
Certe quam flagitiosa res sit falsitas et perfida nullo modo exprimi potest melius quam quod istis (quasi ultimis clamoribus) devocabuntur iudicia Dei in genus humanum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:8)
Quemadmodum enim in corpore naturali vulnera et solutio continuitatis genere peiora sunt quam humores putridi, similis est corporis spiritualis ratio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION