라틴어 문장 검색

credite, optimi et in quantum opus est disertissimi viri, si aut vos prioribus saeculis aut illi, quos miramur, his nati essent, ac deus aliquis vitas ac [vestra] tempora repente mutasset, nec vobis summa illa laus et gloria in eloquentia neque illis modus et temperamentum defuisset:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 5:1)
ne armentis quidem suus honor aut gloria frontis:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 5장 2:1)
nec solum in sua gente cuique, sed apud finitimas quoque civitates id nomen, ea gloria est, si numero ac virtute comitatus emineat;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 13장 4:3)
illum defendere, tueri, sua quoque fortia facta gloriae eius adsignare praecipuum sacramentum est:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 14장 1:3)
Treveri et Nervii circa adfectationem Germanicae originis ultro ambitiosi sunt, tamquam per hanc gloriam sanguinis a similitudine et inertia Gallorum separentur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 28장 4:1)
Eundem Germaniae sinum proximi Oceano Cimbri tenent, parva nunc civitas, sed gloria ingens.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 37장 1:1)
praecipua Marcomanorum gloria viresque, atque ipsa etiam sedes pulsis olim Boiis virtute parta.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 42장 1:2)
scilicet sublime et erectum ingenium pulchritudinem ac speciem magnae excelsaeque gloriae vehementius quam caute adpetebat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 4장 5:1)
habuerunt virtutes spatium exemplorum, sed primo Cerialis labores modo et discrimina, mox et gloriam communicabat:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 8장 2:2)
ita virtute in obsequendo, verecundia in praedicando extra invidiam nec extra gloriam erat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 8장 3:3)
ac si virtus exercituum et Romani nominis gloria pateretur, inventus in ipsa Britannia terminus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 23장 1:2)
et nonanis rediit animus, ac securi pro salute de gloria certabant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 26장 3:2)
ita sublata spe veniae tandem sumite animum, tam quibus salus quam quibus gloria carissima est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 4:3)
nostris illi dissensionibus ac discordiis clari vitia hostium in gloriam exercitus sui vertunt;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 1:2)
frustra studia fori et civilium artium decus in silentium acta, si militarem gloriam alius occuparet;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 39장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION