라틴어 문장 검색

igitur extructis monimentis, quibus opes suas testabatur nec cuiquam ante Arsacidarum tributa illis de gentibus parta, regreditur ingens gloria atque eo ferocior et subiectis intolerantior;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 10장8)
inde Phoenicas, quia mari praepollebant, intulisse Graeciae gloriamque adeptos, tamquam reppererint quae acceperant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 14장2)
at Corbulo provinciam ingres- sus magna cum cura et mox gloria, cui principium illa militia fuit, triremis alveo Rheni, ceteras navium, ut quaeque habiles, per aestuaria et fossas adegit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 18장2)
quin adhuc memorari exempla quae priscis moribus ad virtutem et gloriam Romana indoles prodiderit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 23장4)
rem Romanam huc satietate gloriae provectam ut externis quoque gentibus quietem velit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 11장5)
igitur Zorsines, diu pensitato Mithridatisne rebus extremis an patrio regno consuleret, postquam praevaluit gentilis utilitas, datis obsidibus apud effigiem Caesaris procubuit, magna gloria exercitus Romani, quem incruentum et victorem tridui itinere afuisse ab amne Tanai constitit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 17장6)
Regum in eo ambitio vel gloria varie vulgata:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 24장1)
decretusque Pomponio triumphalis honos, modica pars famae eius apud posteros in quis carminum gloria praecellit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 28장3)
et Caesar dum suum decus extollit, addidit gloriam victo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 36장4)
si statim deditus traderer, neque mea fortuna neque tua gloria inclaruisset;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 37장6)
poteretur Radamistus male partis, dum invisus infamis, quando id magis ex usu quam si cum gloria adeptus foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 48장5)
utque studiis honestis eloquentiae gloria enitesceret, causa Iliensium suscepta Romanum Troia demissum et Iuliae stirpis auctorem Aeneam aliaque haud procul fabulis vetera facunde executus perpetrat, ut Ilienses omni publico munere solverentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 58장2)
atque illi recentem gloria et inclinatione quadam etiam hostium Corbulonem praetulere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 9장6)
Claudio Nerone L. Antistio consulibus cum in acta principum iurarent magistratus, in sua acta collegam Antistium iurare prohibuit, magnis patrum laudibus, ut iuvenilis animus levium quoque rerum gloria sublatus maiores continuaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 11장1)
idque illi imperitante Claudio impune, mox ad gloriam vertit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 32장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION