라틴어 문장 검색

scimus quam gloriosus sit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 16:11)
Palam, quae consequi gloriosum, ut militaria dona, ut honores et quidquid aliud notitia pulchrius fit;
(세네카, 행복론, Liber II 33:2)
Optimus ille, qui facile dedit, numquam exegit, reddi gavisus est, bona fide, quid praestitisset, oblitus, qui accipientis animo recepit.
(세네카, 행복론, Liber II 74:3)
Et cum quaedam ne coire quidem in idem natura patiatur, ut velocitatem corporum et vires, ex diversis ac dissidentibus bonis hominem non esse compositum iniuriam vocant et neclegentes nostri deos, quod non bona valetudo etiam vitiis inexpugnabilis data sit, quod non futuri scientia.
(세네카, 행복론, Liber II 128:1)
Non est gloriosa res gratum esse, nisi tutum est ingratum fuisse.
(세네카, 행복론, Liber III 28:3)
Servavi patrem meum et ad summam provexi dignitatem et principem urbis suae feci nec tantum rebus a me gestis nobilitavi, sed ipsi quoque gerendarum in- gentem ac facilem nec tutam minus quam gloriosam dedi materiam ;
(세네카, 행복론, Liber III 135:1)
Deinde, ut nihil aliud dicam, quam bonis artibus me studuisse et cursum ad rectum iter vitae direxisse, in ipso beneficio tuo maius, quam quod dederas, recepisti;
(세네카, 행복론, Liber III 142:1)
natura enim gloriosa virtus est et anteire priores cupit.
(세네카, 행복론, Liber III 165:2)
At multa hoc commoda oriuntur, et tutior est vita melioribus amorque et secundum bonorum iudicium aetasque securior, quam innocentia, quam grata mens prosequitur.
(세네카, 행복론, Liber IV 106:1)
" Haec Philippus sibi dixit, cum illum induci in bona, quae petebat, iussit.
(세네카, 행복론, Liber IV 178:1)
qui accipiet ab illo aliquid ex his, quae apud imperitos sunt, quorum et malis copia est, ipse quoque in simili materia gratus esse debebit et illa, qualiacumque sunt, cum pro bonis acceperit, pro bonis reddere.
(세네카, 행복론, Liber V 81:3)
Potentissimis et in altum sublatis hominibus excidere voces videbis, quibus otium optent, laudent, omnibus bonis suis praeferant.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 18:1)
Placido tranquilloque regi fida sunt auxilia sua, ut quibus ad communem salutem utatur, gloriosusque miles (publicae enim securitati se dare operam videt) omnem laborem libens patitur ut parentis custos ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 79:1)
Quod bonorum parentium, qui obiurgare liberos non numquam blande, non numquam minaciter solent, aliquando admonere etiam verberibus.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 86:2)
Et in mancipio cogitandum est, non quantum illud impune possit pati, sed quantum tibi permittat aequi bonique natura, quae parcere etiam captivis et pretio paratis iubet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 108:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION