라틴어 문장 검색

Marsus quoque vetustis honoribus et inlustris studiis erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 47장8)
erat medicus arte insignis, nomine Charicles, non quidem regere valetudines principis solitus, consilii tamen copiam praebere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장6)
nam Tiberius, incertum an offensus tantoque magis iram premens, instaurari epulas iubet discumbitque ultra solitum, quasi honori abeuntis amici tribueret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장9)
* * nam Valerium Asiaticum, bis consulem, fuisse quondam adulterum eius credidit, pariterque hortis inhians, quos ille a Lucullo coeptos insigni magnificentia extollebat, Suillium accusandis utrisque immittit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 1장1)
nec quicquam publicae mercis tam venale fuit quam advocatorum perfidia, adeo ut Samius, insignis eques Romanus, quadringentis nummorum milibus Suillio datis et cognita praevaricatione ferro in domo eius incubuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 5장3)
illa non furtim sed multo comitatu ventitare domum, egressibus adhaerescere, largiri opes honores;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 12장6)
sin prospere egisset, formidolosum paci virum insignem et ignavo principi praegravem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 19장10)
insignia tamen triumphi indulsit Caesar, quamvis bellum negavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 20장4)
Nec multo post Curtius Rufus eundem honorem adipiscitur, qui in agro Mattiaco recluserat specus quaerendis venis argenti;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 20장5)
' longa post haec senecta, et adversus superiores tristi adulatione, adrogans minoribus, inter pares difficilis, consulare imperium, triumphi insignia ac postremo Africam obtinuit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 21장5)
mansitque consulibus potestas deligendi, donec eum quoque honorem populus mandaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장8)
A. Vitellio L. Vipstano consulibus cum de supplendo senatu agitaretur primoresque Galliae, quae Comata appellatur, foedera et civitatem Romanam pridem adsecuti, ius adipiscendorum in urbe honorum expeterent, multus ea super re variusque rumor.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 23장1)
quem ultra honorem residuis nobilium, aut si quis pauper e Latio senator foret?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 23장6)
insignia patrum, decora magistratuum ne vulgarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 23장11)
num paenitet Balbos ex Hispania nec minus insignis viros e Gallia Narbonensi transivisse?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION