라틴어 문장 검색

non enim debent esse amicitiarum, sicut aliarum rerum, satietates;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 86:3)
veterrima quaeque, ut ea vina quae vetustatem ferunt, esse debent suavissima, verumque illud est, quod dicitur, multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 86:4)
sed maximum est in amicitia superiorem parem esse inferiori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 88:1)
ut igitur ei, qui sunt in amicitiae coniunctionisque necessitudine superiores, exaequare se cum inferioribus debent, sic inferiores non dolere se a suis aut ingenio aut fortuna aut dignitate superari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 91:1)
quam ob rem, ut ei, qui superiores sunt, submittere se debent in amicitia, sic quodam modo inferiores extollere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 92:1)
sunt enim quidam qui molestas amicitias faciunt cum ipsi se contemni putant - quod non fere contingit nisi eis qui etiam contemnendos se arbitrantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 92:2)
omnino amicitiae corroboratis iam confirmatisque et ingeniis et aetatibus iudicandae sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 94:1)
aliter amicitiae stabiles permanere non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 94:5)
disparis enim mores disparia studia sequuntur, quorum dissimilitudo dissociat amicitias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 94:6)
recte etiam praecipi potest in amicitiis, ne intemperata quaedam benevolentia, quod persaepe fit, impediat magnas utilitates amicorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 95:1)
quas qui impedire volt, quod desiderium non facile ferat, is et infirmus est mollisque natura et ob eam ipsam causam in amicitia parum iustus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 95:4)
tales igitur amicitiae sunt remissione usus eluendae et, ut Catonem dicere audivi, dissuendae magis quam discindendae, nisi quaedam admodum intolerabilis iniuria exarserit, ut neque rectum neque honestum sit nec fieri possit ut non statim alienatio disiunctioque facienda sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 97:3)
ab amicitia Q. Pompei meo nomine se removerat, ut scitis, Scipio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 98:3)
quam ob rem primum danda opera est ne qua amicorum discidia fiant, sin tale aliquid evenerit, ut exstinctae potius amicitiae quam oppressae esse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 99:1)
cavendum vero ne etiam in gravis inimicitias convertant se amicitiae ex quibus iurgia maledicta contumeliae gignuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 99:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION