라틴어 문장 검색

Cum hostium acies a sinistro cornu pulsa atque in fugam coniecta esset, a dextro cornu vehementer multitudine suorum nostram aciem premebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 52장6)
Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes terga verterunt nec prius fugere destiterunt quam ad flumen Rhenum milia passuum ex eo loco circiter L pervenerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 53장1)
C. Valerius Procillus, cum a custodibus in fuga trinis catenis vinctus traheretur, in ipsum Caesarem hostes equitatu insequentem incidit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 53장5)
Quae quidem res Caesari non minorem quam ipsa victoria voluptatem attulit, quod hominem honestissimum provinciae Galliae, suum familiarem et hospitem, ereptum ex manibus hostium sibi restitutum videbat neque eius calamitate de tanta voluptate et gratulatione quicquam fortuna deminuerat.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 53장6)
Hoc proelio trans Rhenum nuntiato, Suebi, qui ad ripas Rheni venerant, domum reverti coeperunt; quos ubi qui proximi Rhenum incolunt perterritos senserunt, insecuti magnum ex iis numerum occiderunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 54장1)
Ipse Diviciacum Haeduum magnopere cohortatus docet quanto opere rei publicae communisque salutis intersit manus hostium distineri, ne cum tanta multitudine uno tempore confligendum sit.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 5장2)
Quae res et latus unum castrorum ripis fluminis muniebat et post eum quae erant tuta ab hostibus reddebat et commeatus ab Remis reliquisque civitatibus ut sine periculo ad eum portari possent efficiebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 5장5)
quorum adventu et Remis cum spe defensionis studium propugnandi accessit et hostibus eadem de causa spes potiundi oppidi discessit.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 7장2)
Caesar primo et propter multitudinem hostium et propter eximiam opinionem virtutis proelio supersedere statuit;
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 8장1)
cotidie tamen equestribus proeliis quid hostis virtute posset et quid nostri auderent periclitabatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 8장2)
et ad extremas fossas castella constituit ibique tormenta conlocavit, ne, cum aciem instruxisset, hostes, quod tantum multitudine poterant, ab lateribus pugnantes suos circumvenire possent.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 8장4)
Hoc facto, duabus legionibus quas proxime conscripserat in castris relictis ut, si quo opus esset, subsidio duci possent, reliquas VI legiones pro castris in acie constituit. Hostes item suas copias ex castris eductas instruxerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 8장5)
Hostes protinus ex eo loco ad flumen Axonam contenderunt, quod esse post nostra castra demonstratum est.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 9장3)
Hostes impeditos nostri in flumine adgressi magnum eorum numerum occiderunt;
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 10장2)
Hostes, ubi et de expugnando oppido et de flumine transeundo spem se fefellisse intellexerunt neque nostros in locum iniquiorem progredi pugnandi causa viderunt atque ipsos res frumentaria deficere coepit, concilio convocato constituerunt optimum esse domum suam quemque reverti, et quorum in fines primum Romani exercitum introduxissent, ad eos defendendos undique convenirent, ut potius in suis quam in alienis finibus decertarent et domesticis copiis rei frumentariae uterentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 10장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION