라틴어 문장 검색

Hoc cum omnes adprobavissent, Quod habemus, inquit, institutae rei publicae tam clarum ac tam omnibus notum exordium quam huius urbis condendae principium profectum a Romulo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 6:1)
Neque ego haec nunc sine causa tam vetera vobis et tam obsoleta decanto, sed inlustribus in personis temporibusque exempla hominum rerumque definio, ad quae reliqua oratio derigatur mea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 87:4)
qui, ne quid praetermitterent, quod ad summam laudem clarorum virorum pertineret, ad domesticum maiorumque morem etiam hanc a Socrate adventiciam doctrinam adhibuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 5:4)
Sin altera est utra via prudentiae deligenda, tamen, etiamsi cui videbitur illa in optimis studiis et artibus quieta vitae ratio beatior, haec civilis laudabilior est certe et inlustrior, ex qua vita sic summi viri ornantur, ut vel M'. Curius, Quem nemo ferro potuit superare nec auro, vel fuisse sapientiam, tamen hoc in ratione utriusque generis interfuit, quod illi verbis et artibus aluerunt naturae principia, hi autem institutis et legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 6:2)
Sed quoniam de re publica loquimur, sunt inlustriora, quae publice fiunt, quoniamque eadem est ratio iuris in utroque, de populi sapientia dicendum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 31:8)
nec hercule, inquit, si ego Seriphius essem, nec tu, si Atheniensis, clarus umquam fuisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 11:7)
multa in eo viro praeclara cognovi, sed nihil admirabilius quam quo modo ille mortem fili tulit, clari viri et consularis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 16:1)
manent ingenia senibus, modo permaneat studium et industria, neque ea solum claris et honoratis viris, sed in vita etiam privata et quieta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 29:3)
causarum illustrium, quascunque defendi, nunc cum maxime conficio orationes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 49:5)
ego vestros patres, P. Scipio tuque, C. Laeli, viros clarissimos mihique amicissimos, vivere arbitror et quidem vitam, quae est sola vita nominanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 98:2)
nec vero clarorum virorum post mortem honores permanerent, si nihil eorum ipsorum animi efficerent, quo diutius memoriam sui teneremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 102:1)
40 8789). Recte etiam moveri animos hominum antiquitate clarissimis testimoniis testata et consignata (cap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), Argumentum.29)
praesertim cum id, de quo Panaetio non liquet, reliquis eiusdem disciplinae solis luce videatur clarius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 9:5)
Mihi vero, inquit, satis est argumenti et esse deos et eos consulere rebus humanis, quod esse clara et perspicua divinationis genera iudico.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 16:5)
Iam vero variae nocturno tempore visae Terribiles formae bellum motusque monebant, Multaque per terras vates oracla furenti Pectore fundebant tristis minitantia casus, Atque ea, quae lapsu tandem cecidere vetusto, Haec fore perpetuis signis clarisque frequentans Ipse deum genitor caelo terrisque canebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 29:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION