라틴어 문장 검색

nec Piso moratus ultra navis solvit moderabaturque cursui quo propius regrederetur si mors Germanici Syriam aperuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 70장8)
flebunt Germanicum etiam ignoti:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 71장8)
nam ut quis misericordia in Germanicum et praesumpta suspicione aut favore in Pisonem pronior, diversi interpretabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 73장7)
At Agrippina, quamquam defessa luctu et corpore aegro, omnium tamen quae ultionem morarentur intolerans ascendit classem cum cineribus Germanici et liberis, miserantibus cunctis quod femina nobilitate princeps, pulcherrimo modo matrimonio inter venerantis gratantisque aspici solita, tunc feralis reliquias sinu ferret, incerta ultionis, anxia sui et infelici fecunditate fortunae totiens obnoxia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 75장1)
Pisonem interim apud Coum insulam nuntius adsequitur excessisse Germanicum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 75장2)
discordiam erga Germanicum odio fortasse dignam, non poena;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 76장5)
nec duraturos in partibus centuriones militesque apud quos recens imperatoris sui memoria et penitus infixus in Caesares amor praevaleret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 76장8)
'an festinamus cum Germanici cineribus adpellere, ut te inauditum et indefensum planctus Agrippinae ac vulgus imperitum primo rumore rapiant?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 77장8)
et perisse Germanicum nulli iactantius maerent quam qui maxime laetantur.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 77장10)
Haud magna mole Piso promptus ferocibus in sententiam trahitur missisque ad Tiberium epistulis incusat Germanicum luxus et superbiae;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 78장1)
At Romae, postquam Germanici valetudo percrebuit cunctaque ut ex longinquo aucta in deterius adferebantur, dolor ira, et erumpebant questus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장1)
forte negotiatores vivente adhuc Germanico Syria egressi laetiora de valetudine eius attulere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장9)
Honores ut quis amore in Germanicum aut ingenio validus reperti decretique:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 83장1)
ludos circensis eburna effigies praeiret neve quis flamen aut augur in locum Germanici nisi gentis Iuliae crearetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 83장4)
equester ordo cuneum Germanici appellavit qui iuniorum dicebatur, instituitque uti turmae idibus Iuliis imaginem eius sequerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 83장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION