라틴어 문장 검색

nam cum solitudo et vita sine amicis insidiarum et metus plena sit, ratio ipsa monet amicitias comparare, quibus partis confirmatur animus et a spe pariendarum voluptatum seiungi non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 86:4)
atque ut odia, invidiae, despicationes adversantur voluptatibus, sic amicitiae non modo fautrices fidelissimae, sed etiam effectrices sunt voluptatum tam amicis quam sibi, quibus non solum praesentibus fruuntur, sed etiam spe eriguntur consequentis ac posteri temporis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 87:1)
quaeque de virtutibus dicta sunt, quem ad modum eae semper voluptatibus inhaererent, eadem de amicitia dicenda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 88:2)
'Eadem', inquit, scientia confirmavit animum, ne quod aut sempiternum aut diuturnum timeret malum, quae perspexit in hoc ipso vitae spatio amicitiae praesidium esse firmissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 88:4)
cum autem usus progrediens familiaritatem effecerit, tum amorem efflorescere tantum, ut, etiamsi nulla sit utilitas ex amicitia, tamen ipsi amici propter se ipsos amentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 89:3)
Amicitiae vero locus ubi esse potest aut quis amicus esse cuiquam, quem non ipsum amet propter ipsum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 100:7)
quid autem est amare, e quo nomen ductum amicitiae est, nisi velle bonis aliquem affici quam maximis, etiamsi ad se ex iis nihil redundet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 101:1)
sed quid ages tandem, si utilitas ab amicitia, ut fit saepe, defecerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 102:1)
quae ista amicitia est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 102:3)
quid enim de amicitia statueris utilitatis causa expetenda vides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 102:6)
ratio ista, quam defendis, praecepta, quae didicisti, quae probas, funditus evertunt amicitiam, quamvis eam Epicurus, ut facit, in caelum efferat laudibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 104:4)
At coluit ipse amicitias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 104:5)
ac mihi quidem, quod et ipse bonus vir fuit et multi Epicurei et fuerunt et hodie sunt et in amicitiis fideles et in omni vita constantes et graves nec voluptate, sed officio consilia moderantes, hoc videtur maior vis honestatis et minor voluptatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 105:3)
illa videamus, quae a te de amicitia dicta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 107:2)
e quibus unum mihi videbar ab ipso Epicuro dictum cognoscere, amicitiam a voluptate non posse divelli ob eamque rem colendam esse, quod, sine ea tuto et sine metu vivi non posset, ne iucunde quidem posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 107:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION