라틴어 문장 검색

ubi vos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi voluptatibus, hic pecuniae aut gratiae servitis, eo fit, ut impetus fiat in vacuam rem publicam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장41)
Deinde ubi Memmius dicendi finem fecit et Iugurtha respondere iussus est, C. Baebius tribunus plebis, quem pecunia corruptum supra diximus, regem tacere iubet, ac tametsi multitudo, quae in contione aderat, vehementer accensa terrebat eum clamore, uultu, saepe impetu atque aliis omnibus, quae ira fieri amat, vicit tamen impudentia.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 34장1)
Sed ubi Numidas quietos neque colli degredi animaduertit, veritus ex anni tempore et inopia aquae, ne siti conficeretur exercitus, Rutilium legatum cum expeditis cohortibus et parte equitum praemisit ad flumen, uti locum castris antecaperet, existimans hostis crebro impetu et transuersis proeliis iter suum remoraturos et, quoniam armis diffiderent, lassitudinem et sitim militum temptaturos.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장1)
adeo nemo nostrum, qui cum maxime concinnamus ingenium, ferre impetum vitiorum tam magno comitatu venientium potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 6:4)
Quid tu accidere his moribus credis, in quos publice factus est impetus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 7:3)
Ergo utcumque tibi impetus animi suaserit, modo vehementius fac convicium, modo lentius, prout vox quoque te hortabitur, in id latus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 8:1)
Itaque hanc circumspice, hanc si videris, prende et toto impetu, totis viribus id age, ut te istis officiis exuas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 3:2)
Ex quibus alia lenior unda detinuit ac mollius vexit, alia vehementior rapuit, alia proxima ripae cursu languescente deposuit, alia torrens impetus in mare eiecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 8:2)
Sequere illum impetum animi, quo ad optima quaeque calcatis popularibus bonis ibas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 1:2)
Hos maxime laudat, quibus ex se impetus fuit, qui se ipsi protulerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 3:2)
Brevis autem valde et procellae similis est impetus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 1:8)
Sapiens autem ad omnem incursum munitus, intentus, non si paupertas, non si luctus, non si ignominia, non si dolor impetum faciat, pedem referet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 8:7)
Primo quia non fortiter illam repellimus nec toto ad salutem impetu nitimur, deinde quia illa, quae a sapientibus viris reperta sunt, non satis credimus nec apertis pectoribus haurimus leviterque tam magnae rei insistimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 9:6)
Hoc loco mihi Demetrius noster occurrit, qui vitam securam et sine ullis fortunae incursionibus mare mortuum vocat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 14:1)
Exeat, qua impetum cepit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION