라틴어 문장 검색

a Lilybaeo consul Hierone cum classe regia dimisso relictoque praetore ad tuendam Siciliae oram ipse in insulam Melitam, quae a Carthaginiensibus tenebatur, traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 538:1)
advenienti Hamilcar, Gisgonis filius, praefectus praesidii, cum paulo minus duobus milibus militum oppidumque cum insula traditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 539:1)
postquam ab ea parte satis tutam Siciliam censebat consul, ad insulas Volcani, quia fama erat stare ibi Punicam classem, traiecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 540:1)
nec quisquam hostium circa eas insulas inventus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 540:2)
quod inter Trebiam Padumque agri est Galli tum incolebant, in duorum praepotentium populorum certamine per ambiguum favorem dubie gratiam victoris spectantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 548:1)
nec continentis modo praelecta est ora sed in Ebusum insulam transmissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 235:1)
ibi urbe, quae caput insulae est, biduum nequiquam summo labore oppugnata, ubi in spem inritam frustra teri tempus animadversum est,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 235:2)
ad agri versi, direptis aliquot incensisque vicis, maiore quam ex continenti praeda parta cum in naves se recepissent, ex Baliaribus insulis legati pacem petentes ad Scipionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 237:1)
inde flexa retro classis reditumque in citeriora provinciae, quo omnium populorum, qui cis Hiberum incolunt, multorum et ultimae Hispaniae legati concurrerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 238:1)
inde ad populandum agrum ducti milites navalesque socii iuxta effusi, ac si in insulis cultorum egentibus praedarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 379:1)
compares cladem ad Aegates insulas Carthaginiensium proelio navali acceptam, qua fracti Sicilia ac Sardinia cessere et vectigales ac stipendiarios fieri se passi sunt, aut pugnam adversam in Africa cui postea hic ipse Hannibal succubuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 655:1)
cui cum opem imploranti ferre vellet, nuntiatum sibi esse aliam classem ad Aegates insulas stare paratam instructamque, ut, ubi se versum ad tuendam Syracusanam oram Poeni sensissent, Lilybaeum extemplo provinciamque aliam Romanam adgrederentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 672:1)
lutatio et Postumio consulibus devicti ad insulas sumus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 160:1)
tuM refecta tandem spe castra propius hostem movit, classemque et ipse instrui pararique iubet ad insulas maritimamque oram tutandam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 329:1)
quae civitates continentis quaeque insulae ad Macedoniam vergunt, eae Philippi regnique eius essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 451:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION