라틴어 문장 검색

Donet dominus ut observetis haec omnia cum dilectione tamquam spiritalis pulchritudini amatrices et bono odore Christi de bona conversatione fraglantes, non sicut ancillae sub lege, sed sicut liberae sub gratia constitutae.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 16:1)
Obsecro itaque vos, fratres, sicut Corinthios obsecravit apostolus, per nomen domini nostri Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis schismata.
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 2:1)
Nam et ego semper desideravi, et numquam inveni locum vel tempus, ut agerem tecum quod me agere oportebat cum homine quem multum diligo in Christo.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 2:3)
Ut autem non faceres, quid te revocavit, nisi quia considerasti ostendentibus nobis quantum prodesset Christi ecclesiis quod agebas, si ea sola intentione ageres, ut defensae ab infestationibus barbarorum quietam ei tranquillam vitam agerent, sicut dicit apostolus, in omni pietate et castitate, tu autem nihil ex hoc mundo quaereres nisi ea quae necessaria essent huic vitae sustentandae tuae ac tuorum, accinctus balteo castissimae continentiae et inter arma corporalia spiritalibus armis tutius fortiusque munitus.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 3:7)
quia in Christo fideliter vivis, ipsum debes timere ne offendas.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 8:4)
Tu deum adtende, tu Christum considera, qui tanta bona praestitit et tanta mala pertulit.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 8:8)
ubi in silentio pugnant milites Christi, non ut occidant homines, sed ut expugnent principes et potestates et spiritalia nequitiae, id est diabolum et angelos eius.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 12:4)
Dicitur ergo - et constat, cum mihi hoc et ante fratris Pauli reditum comes Peregrinus, vir laudabilis et bene Christianus, qui cum eis eodem tempore baptizatus est, indicaret, - dicitur ergo ille senex tandem conversus ad inplorandam Christi misericordiam voto se obligasse Christianum fore, si illam salvam videret.
(아우구스티누스, 편지들, 52. (A. D. 428 Epist. CCXXVII) 12)
Proinde, domine merito inlustris et magnificentissime atque in Christo carissime fili, gaude isto tuo tam magno et vero bono et fruere in deo, unde sumpsisti ut talis esses et talia gerenda susciperes.
(아우구스티누스, 편지들, 53. (A. D. 429 Epist. CCXXIX) Domino Merito Inlustri et Magnificentissimo Atque In Christo Carissimo Filio Dario Augustinus 2:6)
meis autem laudibus cum profecto nec omnibus delecter nec ab omnibus, sed eis qualibus me dignum esse arbitratus es, et ab eis qualis es, id est qui propter Christum diligunt servos eius, etiam laudibus meis me delectatum in litteris tuis negare non possum.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 2:20)
Si hominibus placerem, Christi servus non essem, et idem dicit alio loco:
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 4:7)
Si hominibus placerem, Christi servus non essem, sic utique accipiendum est tamquam dixerit:
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 4:20)
Volebat ergo apostolus placere omnibus et eis placere gaudebat, non quorum laudibus tumescebat in se ipso, sed quos laudatus aedificabat in Christo.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 4:22)
Ex hac amicitia tua etiam laudes meas, quae me quo fine delectent, satis dixi, multo uberius ecclesiae Christi non dubito profuturas, quando quidem etiam labores meos in defensione evangelii adversus reliquias impiorum daemonicolarum sic habes, sic legis, sic amas, sic praedicas, ut in eis tanto fiam notior, quanto es ipse nobilior;
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 5:4)
Hinc iam vide quantum me illae litterae delectare potuerint, si bene de me existimans, cogitas quantum me Christi lucra delectent.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION