라틴어 문장 검색

Humana effodiens ossa thesaurum canis Invenit, et violarat quia Manes deos, Iniecta est illi divitiarum cupiditas, Poenas ut sanctae Religioni penderet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis et thesaurus et vulturius.2)
Comprensus namque poenas persolvit cruce.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus et petulans.10)
Repraesentavit in se poenam facinoris Et ferro incubuit, quod credulitas strinxerat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta14)
Luat inquit poenas causa libertus mali;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta20)
Iaces indigno quanta res inquit loco!
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Pullus ad margaritam.2)
Humanitati qui se non accommodat, Plerumque poenas oppetit superbiae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Cicada et noctua.1)
Legatos non est regis non dimittere, Nec est difficile poenas culpae imponere;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Canum legati ad Iovem.19)
Nam qui consilio est nocens, Illum esse quamvis dignum poena iudico.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Calvus et musca.10)
Non est quod timeas, ait, Virique corpus tradit figendum cruci, Ne subeat ille poenas neglegentiae.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mulier vidua et miles: Quanta sit inconstantia et libido mulierum.15)
Quamvis indigne laesa, reticebo tamen;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pastor et capella: Nihil ita occultum esse, quod non reveletur.3)
Hoc inquit si dentato fecisses cani, Poenas dedisses.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Cornix et ovis: Multos lacessere debiles et cedere fortibus.3)
Quin immo fortasse hanc ipsam cunctationem nostram in alterutram sententiam emendationis ratio deducet, quae aut indignum editione dum saepius retractat inveniet, aut dignum dum id ipsum experitur efficiet.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 4:1)
novissime cum senectute ingravescentem viribus animi sustinebat, cum quidem incredibiles cruciatus et indignissima tormenta pateretur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 5:2)
Dabis poenas, non dico quas.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 15 3:2)
Novissime consul designatus Iulius Ferox, vir rectus et sanctus, Mario quidem iudices interim censuit dandos, evocandos autem quibus diceretur innocentium poenas vendidisse.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION