라틴어 문장 검색

Si vero sanguine humano non tantum gaudet, sed pascitur, sed et suppliciis omnium aetatium crudelitatem insatiabilem exercet nec ira sed aviditate quadam saeviendi furit, si in ore parentium liberos iugulat, si non contentus simplici morte distorquet nec urit solum perituros, sed excoquit, si arx eius cruore semper recenti madet, parum est huic beneficium non reddere !
(세네카, 행복론, Liber VII 103:1)
At eosdem aegros vide, si mortis periculum propius admotum est, medicorum genua tangentes, si metuunt capitale supplicium, omnia sua, ut vivant, paratos impendere !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 44:4)
In hac tanta facultate rerum non ira me ad iniqua supplicia compulit, non iuvenilis impetus, non temeritas hominum et contumacia, quae saepe tranquillissimis quoque pectoribus patientiam extersit, non ipsa ostentandae per terrores potentiae dira, sed frequens magnis imperiis gloria.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 4:1)
Quis finis erit suppliciorum ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 55:3)
Nemo ad supplicia exigenda pervenit, nisi qui remedia con- sumpsit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 86:7)
cito apparebit, pars civitatis deterior quanto praegravem Non minus principi turpia sunt multa supplicia quam medico multa funera ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 138:4)
Crudelitas minime humanum malum est indignumque tam miti animo ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 141:1)
Hoc est, quare vel maxime abominanda sit saevitia, quod excedit fines primum solitos, deinde humanos, nova supplicia conquirit, ingenium advocat ut instrumenta excogitet per quae varietur atque extendatur dolor, delectatur malis hominum ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 142:1)
in hoc supplicia, in hoc latro- cinia, in hoc morbi exercentur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 81:4)
Ducebatur Athenis ad supplicium Aristides, cui quisquis occurrerat deiciebat oculos et ingemescebat, non tamquam in hominem iustum sed tamquam in ipsam iustitiam animadverteretur;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 97:1)
Tu certe eras dignissimus, qui ne ex indigno quidem quicquam doleres fratre.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 15:3)
Facinus indignum !
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 19:3)
" Sive te torqueri lacrimis numquam desinentibus frater tuus cupit, indignus hoc affectu tuo est ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 27:2)
" In hoc vero, cuius tam explorata pietas est, pro certo habendum est nihil esse illi posse acerbius, quam si tibi hic casus eius acerbus est, si te ullo modo torquet, si oculos tuos, indignissimos hoc malo, sine ullo flendi fine et conturbat idem et exhaurit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 27:5)
Nihil umquam ita potes indignum facere perfecti et eruditi viri professione, ut non multos admirationis de te suae paeniteat.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 33:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION