라틴어 문장 검색

sententiae quoque et chriae et ethologiae subiectis dictorum rationibus apud grammaticos scribantur, quia initium ex lectione ducunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 327:2)
apud rhetorem initium sit historica, tanto robustior quanto verior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 47:1)
erit autem, si non ab initio tenuem nimium laminam duxerimus et quam caelatura altior rumpat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 51:5)
iam hinc ergo nobis inchoanda est ea pars artis, ex qua capere initium solent, qui priora omiserunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 165:1)
nonnulli certa sibi initia, priusquam sensum invenerint, destinant, quibus aliquid diserti subiungendum sit, eaque diu secum ipsi clareque meditati desperata conectendi facultate deserunt et ad alia deinceps atque inde alia non minus communia ac nota devertunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 169:1)
illud enim admonere satis est, omnia, quae ars consummaverit, a natura initia duxisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 277:1)
nam neque orator esse, qui non didicit, potest, et hos sero potius quam nunquam didicisse quis dixerit, quanquam Aeschines ab initio sit versatus in litteris, quas pater eius etiam docebat, Demaden neque non didicisse certum sit, et continua dicendi exercitatio potuerit tantum, quantuscunque postea fuit, fecisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 280:3)
ne hi quidem, qui ignem aut aquam aut quattuor elementa aut corpora insecabilia esse, ex quibus res omnes initium duxerint, tradunt, nec qui intervalla siderum et mensuras solis ac terrae colligunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 306:2)
Cicero quidem initium orandi conditoribus urbium ac legum latoribus dedit, in quibus fuisse vim dicendi necesse est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 30:1)
in eo plures dissenserunt, utrumne hae partes essent rhetorices an opera an, ut Athenaeus credit, elementa, quae vocant στοιχεῖα Sed neque elementa recte quis dixerit, alioqui tantum initia erunt, ut mundi vel umor vel ignis vel materia vel corpora insecabilia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 44:1)
initium tamen quodcunque debet habere aliquam prooemii speciem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 223:4)
sed nunc ad suasoriam, in qua, etiam cum prooemio utemur, breviore tamen et velut quodam capite tantum et initio debebimus esse contenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 227:1)
ego porro ut prooemio video non utique opus esse suasoriis, quas dixi supra causas, ita cur initio furioso sit exclamandum, non intelligo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 276:1)
inveniet enim nec in consiliis abrupta initia et concitatius saepe in iudiciis dictum et verba aptata rebus in utroque genere et breviores aliquando causarum orationes quam sententiarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 285:1)
latinorum quidam haec initium et rationem vocaverunt, quidam utrumque eodem nomine appellant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 309:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION