라틴어 문장 검색

non illa in culpa est, cuius nota erat condicio, sed mortalis animi spes avida, quae subinde, quid rerum natura sit, obliviscitur nec umquam sortis suae meminit, nisi cum admonetur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 61:4)
utrumque in aequo mihi eius beneficium erit, sive innocentem me scierit esse, sive voluerit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 79:2)
post haec exilium (non fuit innocentior filius tuus quam Rutilius), carcerem (non fuit sapientior quam Socrates), voluntario vulnere transfixum pectus (non fuit sanctior quam Cato). Cum ista perspexeris, scies optime cum is agi, quos natura, quia illos hoc manebat vitae stipendium, cito in tutum recepit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 132:2)
Omnia scelera etiam ante effectum operis, quantum culpae satis est, perfecta sunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 39:6)
Nemo, inquam, invenietur qui se possit absolvere, et innocentem quisque se dicit respiciens testem, non conscientiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 86:1)
Quia unus innocens apparuerat, duo peribant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 112:1)
Quid, quod non criminationibus tantum, sed suspicionibus impellimur et ex vultu risu que alieno peiora interpretati innocentibus irascimur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 122:1)
Dignus fuit qui innocentem haberet, dignus qui faceret !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 126:1)
Si volumus aequi rerum omnium iudices esse, hoc primum nobis persuadeamus, neminem nostrum esse sine culpa;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 149:1)
Quis est iste qui se profitetur omnibus legibus innocentem ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 150:1)
in quibusdam innocentes sumus, quia non successit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 151:2)
si nocentem punit, cede iustitiae, si innocentem, cede fortunae.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 163:16)
Imitationem alienae culpae innocentiam uocas?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.15)
quam innocens, iudex;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Sacerdos Peostituta.30)
Si inmerito abdicauit, odi patrem tot eicientem innocentes;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.9)

SEARCH

MENU NAVIGATION