라틴어 문장 검색

Deinde observandum nobis non solum a malitia mentis, verum etiam ab ipsis sermonibus nostris.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 5:2)
deinde scientes praerogativam nostrae ultionis apud Deum manere, neque in alios committamus quod divino judicio vindicandum sit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 8:2)
Itaque non ipse arcus vulnerat, sed sagitta.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 5:8)
Ebrietatis itaque species gemina est, una quae titubationem corpori afferat, atque ejus supplantet vestigia, sensumque perturbet:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 6:8)
Deinde qua ratione cum filius ejus Cham peccaverit, non ipsum sed filium ejus servituti addixit?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:7)
Deinde quia qui doctrinae paternae discipulus esset filius, et pessimarum aemulus cogitationum, uno corpore uterque uteretur et mente, eademque malitia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:9)
Itaque cum alter addicitur, uterque damnatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 3:5)
Cognitis enim pilatorum caesorumque funeribus, nemo deinde ad has stationes navem, sed ut Scironis praerupta letalia declinantes, litoribus Cypriis contigui navigabant, quae Isauriae scopulis sunt controversa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 3:2)
Viso itaque exercitu procul, auditoque liticinum cantu, represso gradu parumper stetere praedones, exsertantesque minaces gladios postea lentius incedebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 16:1)
Hanc regionem praestitutis celebritati diebus, invadere parans dux ante dictus, per solitudines Aboraeque amnis herbidas ripas, suorum indicio proditus, qui admissi flagitii metu exagitati, ad praesidia descivere Romana, absque ullo egressus effectu, deinde tabescebat immobilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 3장 4:1)
deinde aetatem ingressus adultam, post multiplices bellorum aerumnas, Alpes transcendit et fretum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 4:2)
Utque proeliorum periti rectores primo catervas densas opponunt et fortes, deinde leves armaturas, post iaculatores ultimasque subsidiales acies (si fors adegerit) iuvaturas, ita praepositis urbanae familiae suspense digerentibus atque sollicite, quos insignes faciunt virgae dexteris aptatae, velut tessera data castrensi, iuxta vehiculi frontem omne textrinum incedit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 17:1)
huic atratum coquinae iungitur ministerium, dein totum promisce servitium, cum plebeis de vicinitate coniunctis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 17:2)
Dein Syria per speciosam interpatet diffusa planitiem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 8:1)
Deinde cibo abunde perlato, castra die praedicto sunt mota.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION