라틴어 문장 검색

ductae tamen publicae exequiae laudavitque ipse apud rostra formam eius et quod divinae infantis parens fuisset aliaque fortunae munera pro virtutibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 6장5)
laudavimus nuper ut miram et eximiam Vespasiani liberalitatem, quod quingenta sestertia Basso donasset.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 5:1)
hinc ingentis adsensus, haec in ipsis auditoriis praecipue laudari et mox omnium sermonibus ferri.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 7:2)
nobis satis sit privatas et nostri saeculi controversias tueri, in quibus si quando necesse sit pro periclitante amico potentiorum aures offendere, et probata sit fides et libertas excusata.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 8:1)
Quae cum dixisset Aper acrius, ut solebat, et intento ore, remissus et subridens Maternus 'parantem' inquit 'me non minus diu accusare oratores quam Aper laudaverat (fore enim arbitrabar ut a laudatione eorum digressus detrectaret poetas atque carminum studium prosterneret) arte quadam mitigavit, concedendo iis, qui causas agere non possent, ut versus facerent.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 11장 1:1)
itaque hercule non minus probari video in te, Secunde, quod Iuli Africani vitam componendo spem hominibus fecisti plurium eius modi librorum, quam in Apro, quod nondum ab scholasticis controversiis recessit et otium suum mavult novorum rhetorum more quam veterum oratorum consumere.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 14장 4:1)
facile perferebat prior ille populus, ut imperitus et rudis, impeditissimarum orationum spatia, atque id ipsum laudabat, si dicendo quis diem eximeret.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 19장 2:2)
nec unum de populo Canuti aut Atti . . . de Furnio et Toranio quique alios in eodem valetudinario haec ossa et hanc maciem probant:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 1:2)
nec quemquam adeo antiquarium puto, ut Caelium ex ea parte laudet qua antiquus est.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 4:2)
porro ne in corpore quidem valetudinem medici probant quae animi anxietate contingit;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 23장 4:1)
prope abest ab infirmitate, in quo sola sanitas laudatur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 23장 4:4)
neque enim defensorem antiquorum exigimus, nec quemquam nostrum, quamquam modo laudati sumus, iis quos insectatus est Aper comparamus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 24장 2:1)
igitur exprome nobis non laudationem antiquorum (satis enim illos fama sua laudat), sed causas cur in tantum ab eloquentia eorum recesserimus, cum praesertim centum et viginti annos ab interitu Ciceronis in hunc diem effici ratio temporum collegerit.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 24장 3:1)
sed quo modo inter Atticos oratores primae Demostheni tribuuntur, proximum [autem] locum Aeschines et Hyperides et Lysias et Lycurgus obtinent, omnium autem concessu haec oratorum aetas maxime probatur, sic apud nos Cicero quidem ceteros eorundem temporum disertos antecessit, Calvus autem et Asinius et Caesar et Caelius et Brutus iure et prioribus et sequentibus anteponuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 25장 3:1)
nunc detrectasse nominatim antiquos oratores contentus neminem sequentium laudare ausus est nisi in publicum et in commune, veritus credo, ne multos offenderet, si paucos excerpsisset.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION