라틴어 문장 검색

tum id, quod pingue est, semel iterumve satis est admoto ferramento adurere, ut ex eo squama secedat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 2:1)
siquidem id vel paulo diutius eodem ferramento adurendum, vel radendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 2:8)
Si basis aliqua servata est, superimponenda sunt medicamenta non pinguia, quae recentibus vulneribus accommodantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 10:2)
Si quod etiam os adustum est, a parte sana recedit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 10:5)
deinde super id aliquanto latius, quam vulnus est, eodem medicamento illitum linteolum, et praeterea succidam lanam aceto tinctam:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 10:4)
Quod si caruncula increscere coeperit, et febricula aut soluta erit, aut levior, et cupiditas cibi reverterit, satisque somni accedet, in eodem medicamento erit perseverandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 11:4)
qua parte abrupta sunt, sine ullo tormento sub medicamentis tempore excidant;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 17:5)
tum idem medicamentum eodem modo, qui supra positus est,mollitum, ipsi membranae imponendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 18:3)
quae linteolo medicamentum habente contegenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 22:5)
finitisque inflammationibus, imponetur aliquid medicamentum ex iis, quae leniter reprimunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 5:2)
In aure quoque interdum rumpitur . Quod si incidit, pus oriatur, imponendum glutinans medicamentum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VI De auribus fractis. 1:1)
deinde utendum est medicamento leniter supprimente, quale lycium est aqua dilutum, donec sanguis fluere desinat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VI De auribus fractis. 2:2)
Si supra vulnus est, id suis medicamentis nutriendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 8:1)
Reliqua eadem, quae in ceteris adustis, facienda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 9:3)
Medicamentis vero iisdem opus est, quae prima parte hujus capitis exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 10:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION