라틴어 문장 검색

quia videlicet plena hostium omnia in medio essent et aliorum quam sua corpora tanto periculo mallent obicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 604:3)
aliae ad incertos ventos hinc atque illinc obliqua transferentes vela in altum evectae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 554:2)
ea contentio cum prope seditionem veniret, Scipio tris recuperatores cum se daturum pronuntiasset qui cognita causa testibusque auditis iudicarent uter prior in oppidum transcendisset, C. Laelio et M. Sempronio, advocatis partis utriusque, P. Cornelium Caudinum de medio adiecit eosque tris recuperatores considere et causam cognoscere iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 676:1)
pars in fugam effusi, pars in medio caesi, ubi et ipse Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 13:1)
cohortesque duas alteram tenere fauces vallis per quam deferretur amnis iubet, alteram viam insidere quae ab urbe per tumuli obliqua in agros ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 293:1)
ita diductis cornibus cum ternis peditum cohortibus ternisque equitum turmis, ad hoc velitibus, citato gradu in hostem ducebant, sequentibus in obliquum allis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 217:1)
nudi in medium protrahebantur, et simul omnis apparatus supplicii expromebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 444:1)
in ipsa pugna haec, cum infesto rostro peteret hostium navem, obliqua ipsa ictum alterius rostri accipiebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 456:1)
quod relicum peditum erat obliquo constituerunt colle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 488:3)
ala equitum dispersa lato campo, quibusdam, ut occurrerent, per obliqua tendentibus, quinque hostes sequebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 443:2)
amnis ingens fugientes accepit - neque enim cunctanter, ut quos maior metus urgeret, immiserant equos - raptique gurgite in obliquum praelati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 444:1)
aurum et argentum in forum deferri, vestem pretiosam in naves Rhodiam Cyzicenamque quae in portu erant coici, sacerdotes victimasque adduci et altaria in medio poni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 183:1)
paulisper in medio caesi, deinde omissis plerique armis capessunt fugam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 106:2)
nam metu ignis adversi regiae naves, ne prorae concurrerent, cum declinassent, neque ipsae ferire rostro hostem poterant, et obliquas se ipsae ad ictus praebebant, et si qua concurrerat, obruebatur infuso igni, magisque ad incendium quam ad proelium trepidabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 342:1)
quinto die Romani processere in medium campi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 433:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION