라틴어 문장 검색

] Adversasque faces, immensoque igne columnas, Et trabibus mixtis avidos Pythonas aquarum Detulit, atque oculos, ingesto fulgure, clausit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:48)
Graiis delecta iuventus Gymnasiis aderit, studioque ignava palaestrae, Et vix arma ferens, et mixtae dissona turbae Barbaries;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:30)
Illic, quaeque suo miscet gens proelia telo, Romanus cunctis petitur cruor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:32)
iacet aggere magno Patricium campis non mixta plebe cadaver.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:22)
Nec, sicut mos est miseris, trahere omnia secum Mersa iuvat, gentesque suae miscere ruinae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:5)
Communis mundo superest rogus, ossibus astra Mixturus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:55)
quam sol nimbique diesque Longior Emathiis resolutam miscuit arvis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:77)
quid enim tibi laetius umquam Praestiterint superi, quam, si civilia Partho Milite bella geras, tantam consumere gentem, Et nostris miscere malis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:62)
Parthorum dominus quoties sic sanguine mixto Nascitur Arsacides!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:47)
Nam quod apud populos crimen socerique tuumque Maius erit, quam quod, vobis miscentibus arma, Crassorum vindicta perit?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:55)
Et metuit gentes, quas uno in sanguine mixtas Deseruit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:36)
Pompeiusque fuit, qui numquam mixta videret Laeta malis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:40)
et omnes Haud aliter medio revocavit ab aequore puppes, Quam, simul effetas linquunt examina ceras, Atque oblita favi non miscent nexibus alas, Sed sibi quaeque volat, nec iam degustat amarum Desidiosa thymum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:56)
Cur Libycus tantis exundet pestibus aer Fertilis in mortes, aut quid secreta nocenti Miscuerit natura solo, non cura laborque Noster scire valet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:1)
Illi rubor igneus ora Succendit, tenditque cutem, pereunte figura, Miscens cuncta tumor, toto iam corpore maior:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:40)

SEARCH

MENU NAVIGATION