라틴어 문장 검색

placet honores fascisque non scilicet purpura aut virgis abductum capessere, sed ut amicis propinquisque et omnibus civibus, omnibus deinde mortalibus paratior utiliorque sim.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 11:2)
Nam cum utilem se efficere civibus mortalibusque propositum habeat, simul et exercetur et proficit, qui in mediis se officiis posuit communia privataque pro facultate administrans.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 36:4)
Cum vulgaria et solita contempsit instinctuque sacro surrexit excelsior, tunc demum aliquid cecinit grandius ore mortali.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 155:1)
Nam quod ad voluptatem pertinet, licet circumfundatur undique et per omnis vias influat animumque blandimentis suis leniat aliaque ex aliis admoveat, quibus totos partesque nostri sollicitet, quis mortalium, cui ullum superest hominis vestigium, per diem noctemque titillari velit et deserto animo corpori operam dare ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 27:1)
Ad hoc sacramentum adacti sumus, ferre mortalia nec perturbari iis, quae vitare non est nostrae potestatis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 80:1)
Sed ei, qui ad virtutem tendit, etiam si multum processit, opus est aliqua fortunae indulgentia adhuc inter humana luctanti, dum nodum illum exsolvit et omne vinculum mortale.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 84:5)
Sed, ut tibi rationem reddam, qua nulli mortalium invideo, audi quid promittam et quanti quaeque aestimem.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 127:1)
Mortales esse inimicitiae debent.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Gener inimici divitis.23)
si aeterna semper odia mortales gerant nec coeptus umquam cedat ex animis furor, sed arma felix teneat infelix paret, nihil relinquent bella;
(세네카, Hercules Furens 5:19)
mortale caelo non potest iungi genus.
(세네카, Hercules Furens 6:43)
et tu, secundo maria qui sceptro regis, imas pete undas, quisquis ex alto aspicit terrena, facie pollui metuens nova, aciem reflectat oraque in caelum erigat portenta fugiens:
(세네카, Hercules Furens 9:3)
victor e terris meos specto labores, astra portentis prius ferisque Iuno tribuit, ut caelum mihi faceret timendum, sparserit mundum licet caelumque terris peius ac peius Styge irata faciat, dabitur Alcidae locus.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:43)
mortalis odia femina excessit tua.
(세네카, Hercules Oetaeus 17:25)
cernitur Trachin iugo, en inter astra positus evasi genus mortale tandem, quis mihi caelum parat?
(세네카, Hercules Oetaeus 21:28)
sive nascente Hercule nox illa certa est sive mortalis meus pater est - licet sit falsa progenies mei, [materna culpa cesset et crimen Iovis] merui parentem:
(세네카, Hercules Oetaeus 22:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION