라틴어 문장 검색

Et dixit: "Haec est impietas". Et proiecit eam in epham et misit massam plumbeam in os eius.
(불가타 성경, 즈카르야서, 5장8)
Haec dicit Dominus exercituum: Confortentur manus vestrae, qui auditis in his diebus sermones istos per os prophetarum in die, qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum aedificaretur.
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장9)
Et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius, et relinquetur etiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Iuda, et Accaron quasi Iebusaeus.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장7)
Et haec erit plaga, qua percutiet Dominus omnes gentes, quae pugnaverunt adversus Ierusalem: tabescet caro uniuscuiusque stantis super pedes suos, et oculi eius contabescent in foraminibus suis, et lingua eius contabescet in ore suo.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장12)
Lex veritatis fuit in ore eius, et iniquitas non est inventa in labiis eius; in pace et in aequitate ambulavit mecum et multos avertit ab iniquitate.
(불가타 성경, 말라키서, 2장6)
Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est.
(불가타 성경, 말라키서, 2장7)
Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장60)
Et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosora repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igne;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장28)
Et peremit omnem masculinum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transivit per civitatem super interfectos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장51)
In tempore illo percussus est Alcimus, et impedita sunt opera illius; et occlusum est os eius, et dissolutus est nec ultra poterat loqui verbum et mandare de domo sua;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장55)
Eleazarus quidam, unus de primoribus scribarum, vir iam aetate provectus et aspectu faciei decorus, aperto ore compellebatur carnem porcinam manducare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장18)
Et ueris elegi fletibus ora rigant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 4:1)
Atqui tu hanc sententiam Platonis ore sanxisti beatas fore res publicas si eas uel studiosi sapientiae regerent uel earum rectores studere sapientiae contigisset.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:10)
Tu eiusdem uiri ore hanc sapientibus capessendae rei publicae necessariam causam esse monuisti, ne improbis flagitiosisque ciuibus urbium relicta gubernacula pestem bonis ac perniciem ferrent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:11)
De sceleribus fraudibusque delatorum recte tu quidem strictim attingendum putasti, quod ea melius uberiusque recognoscentis omnia uulgi ore celebrentur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION