라틴어 문장 검색

Iussum est ab imperatore, ut Saxones et Abodriti ad hanc expeditionem praepararentur, temptatumque in illa hieme duabus vicibus, si Albia transiri posset, sed mutatione subita aeris emolliti glacie fluminis resoluta negotium remansit inperfectum, donec tandem hieme transacta circa medium fere Maium mensem oportunum proficiscendi tempus adrisit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 229:2)
Antiochus rex, ea hieme Raphiae in Phoenice Ptolomaeo regi Aegypti filia in matrimonium data, cum Antiochiam se recepisset, per Ciliciam Tauro monte superato extremo iam hiemis Ephesum pervenit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 144:1)
ita intrepida ibi hiems, crebrae eruptiones et sibi quisque praesidio, inritis hostibus eoque desperantibus, quia soliti plerumque damna aestatis hibernis eventibus pensare tum aestate atque hieme iuxta pellebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 3:1)
nec enim ad tempora aestatis vel hiemis referre possumus, quod ait 'bis solem, bis frigora', quia non sunt in Italia in uno anno duae aestates et duae hiemes, sicut geometrae dicunt esse in quadam parte Indiae, in insula Tapro- bane.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 483)
quippe illos hiemem sub tectis suis agere, egregiis muris situque naturali urbem tutantes, militem Romanum in opere ac labore nivibus pruinisque obrutum sub pellibus durare ne hiemis quidem spatio, quae omnium bellorum terra marique sit quies, arma deponentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 15:2)
sane quidam 'umida solstitia atque hiemes orate serenas' pro hiemali tantum sol- stitio accipiunt, hoc est ea solstitia, quae umida hiberni temporis ra- tione esse necesse est - nam aestatis solstitia umida esse non possunt - , ut sub una significatione dictum sit 'umida solstitia atque hiemes':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 10020)

SEARCH

MENU NAVIGATION