라틴어 문장 검색

inde procedentibus ad Tynetem nuntius allatus Verminam Syphacis filium cum equitibus pluribus quam peditibus venire Carthaginiensibus auxilio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 485:1)
Romae ad nuntium primum rebellionis Carthaginiensium trepidatum fuerat, iussusque erat Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 510:1)
vicinae urbis audita clades spatium colonis dedit ad claudendas portas praesidiaque per muros disponenda, ut obsiderentur tamen prius quam expugnarentur nuntiosque mitterent ad praetorem Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 99:1)
Attalum Aeginae missi in Aetoliam nuntii expectatique inde legati aliquamdiu nihil agentem tenuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 165:1)
cum velut Sagunti excidium Hannibali, sic Philippo Abydenorum clades ad Romanum bellum animos fecisset, nuntii occurrerunt consulem iam in Epiro esse et Apolloniam terrestres copias, navales Corcyram in hiberna deduxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 198:1)
excitati nuntio trepido et praetor Atheniensium et Dioxippus, praefectus cohortis mercede militantium auxiliorum, convocatis in forum militibus tuba signum ex arce dari iubent, ut hostes adesse omnes scirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 261:1)
ac primo evocatos principes ad colloquium, ut fidei Romanorum se committerent, perlicere est conatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 303:1)
eo imperio evocati conveniunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 325:1)
iam passim caedes ac fuga erat, necdum quisquam in castra Romana nuntius cladis pervenerat, quia refugientes in regiam stationem incidebant, et plures ab obsidentibus vias quam ab emissis ad caedem interficiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 412:1)
tandem inter medias hostium stationes elapsi quidam trepidi tumultum magis quam certum nuntium intulerunt castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 413:1)
hoc consilium per multos dies agitanti ei nuntius venit T. Quinctium consulem factum sortitumque provinciam Macedoniam maturato itinere iam Corcyram traiecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 58:1)
missis deinde nuntiis Corcyram, ut onerariae naves in sinum venirent Ambracium, ipse progressus modicis itineribus quarto die in monte Cercetio posuit castra, eodem Amynandro cum suis auxiliis accito, non tam virium eius egens, quam ut duces in Thessaliam haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 166:1)
sed praesidium erat Macedonum, quos non minus quam Romanos metuebant, et Philocles regius praefectus a Chalcide nuntios mittebat se in tempore adfuturum, si sustinerent obsidionem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 190:1)
sed opulentior factio exclusis Aetolis missoque ad imperatorem Romanum nuntio usque in adventum eius tenuit urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 406:2)
Philippus nullus usquam, nec nuntius ab eo per aliquot horas veniebat, et iam desperantibus venturum repente apparuerunt naves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 453:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION